Chaumont, AD Haute-Marne, 7 H 25

<< < / > >>

Numéro167

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1035(fiabilité :édition)

LieuTroyes(lat :Trecas pullice)

DiocèseTroyes

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche500   mm

Largeur en bas531   mm

AuteurMainard, évêque  de  TROYES

BénéficiaireNotre-Dame de Rosnay, prieuré de Montier-en-Der

Regeste

Mainard, évêque de Troyes, à la demande du comte Isembard de Rosnay, concède aux chanoines de Rosnay l'église du château du même lieu.

Fac-similé

Texte

l.1 Ego, in Dei nomine, Ma[i]nardus, augustȩ ecclesiȩ Trecorum episcopus, tam presentibus quam futuris notum esse cupimus, quia dominus comes Isembardus
l.2 ad nos venit implorans [no]stram clementiam summis precum miseracionibus, ut quoddam altare cum ecclesia in ho[nore sanc]te Marie dedicata cum omni
l.3 redibicione, quȩ [ad illud altar]e et ad ecclesiam pertinet, conced[ere]mus canonicis illic Deo se[rvientibus, que est sita] in castello quod
l.4 vulgo Rosnaicum nuncupatur, cujus peticionem, quia cumulatam adminiculo presentis utilitatis et futurȩ retributionis percepimus,
l.5 gratanter quod petivit, [salv]o ecclesiastico jure, ei indulsimus, ita tamen ut singulis annis, in anni renovacione, episcopo III so[li]dos denariorum canonici ejusdem
l.6 ecclesiȩ legaliter persolvant. Hoc autem scriptum mea sponte pres[en]s fieri jussi, a nemine subvertendum, verum etiam Dei ecclesiȩ a cunctis
l.7 amatoribus favendum hujus conventionis monimentum, in quo scripto mei archidiaconi, secuti meum exemplum, utpote omnes imitantes pastorem
l.8 suum, porcionem sui juris pretitulatis canonicis tradiderunt, quibus ita actis, manibus illud firmavimus propriis, [aliisque] episcopis meis vicinis, cete-
l.9-risque clericis corroborandum [tradi]dimus, cujus integritatem si quis mei h[onoris] futurus heres, vel aliquis Trecassine urbis comes infringere voluerit, ȩternaliter
l.10 eternȩ jaceat subditus excommunicacioni.
l.11 Actum est hoc Trecas pullice, regnante Henrico Francorum anno quinto rege. Libertatem hujus ȩcclesie feci Magenardus episcopus, eo tenore, ut, unaquaque die, cantetur missa in eodem loco, pro remedio anime Odonis comitis. [croix] Signum Stephani, comitis. [croix] Signum Ermengardis, comitissȩ. [colonne1] [croix] Magenardus, episcopus. [croix] Raynerius, prepositus. Herbertus, archidiaconus. [croix] Rataldus, archidiaconus. Heinricus, presbiter, subscripsit. [croix] Ragenaldus, presbiter, subscripsit. [croix] Constantius, presbiter, subscripsit. [croix] Huldebeltus. [croix] Otbertus, presbiter, subscripsit. [croix] Gislebertus, presbiter. [croix] Andreas, presbiter, subscripsit. [croix] Petrus, presbiter, subscripsit. [colonne2] [croix] Letaldus, diaconus, subscripsit. [croix] Johannes, diaconus. [croix] Arnulfus, diaconus [signum]. [croix] Acelinus, levita. [croix] Eudo, levita, subscripsit. [croix] Odo, levita, subscripsit. [croix] Walterus, diaconus, subscripsit. [croix] Bernardus, diaconus, subscripsit. [croix] Milo, diaconus, subscripsit. [colonne3] Ragnerus, subdiaconus, subscripsit. [croix] Drogo, subdiaconus, subscripsit. [croix] Albricus, subdiaconus, subscripsit. [croix] Guido, subdiaconus, subscripsit. [colonne4] Frotmundus, subdiaconus, subscripsit. [croix] Radelinus, subdiaconus, subscripsit. [croix] Ingebaldus, subdiaconus, subscripsit. [croix] Lelinus, subdiaconus, subscripsit. Vuido, subdiaconus. [colonne5] [croix] Varnerus, subdiaconus, subscripsit. [croix] Arnulfus, subdiaconus, subscripsit.
l.12 Ego Vuilennus, cancellarius, meis manibus, corroboravi.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°167 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°167»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte167/. Date de mise à jour : 29/03/12.