Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 62
Numéro1665
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1034(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche215 mm
Hauteur à droite210 mm
Largeur en haut550 mm
Largeur en bas555 mm
AuteurRothildis et Hugues son fils
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 sponte voluerit. Quapropter ego, in Dei nomine, Rotildis et filius meus Hugo, venturi judicii diem precaventes, divina pietate compuncti, pro nostrorum indulgentiam delicto-
l.3-rum et omnium parentum nostrorum, ut pius dominus noster Jhesus Christus in presenti seculo et in futuro nobis auxiliare dignetur, donamus aliquid de jure nostre proprietatis Deo sanctisque ejus apostolis Petro et Paulo, ad locum
l.4 Cluniacum, cui domnus Odilo abbas preesse videtur. Sunt igitur ȩȩ res quas donamus site in pago Arvennico, in vicario Donobrense, in villa quȩ dicitur Brehennaco, et in villa Pradel-
l.5-las, et in villa Columberio, et in villa Calmum, et in Bordas, et omne predium quod nobis adjacet in parrȩchia Brehennaco et in parrȩchia Behenson: hoc sunt mansi indominicati cum omnibus
l.6 rebus sibi adjacentibus, videlicet terris cultis et incultis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, et franchisiam quam habemus in Casteluz, totum ad integrum donamus, quesitum et in-
l.7-quirendum, ut faciant rectores Cluniacensis cȩnobii ad usus loci quicquid facere voluerint; in tali tamen tenore, ut numquam sit abbas vel prepositus, sive quilibet monachus qui de hoc
l.8 dono aliquid alicui homini tribuat vel concedat, sed sit semper ad usus monachorum in jamdicto loco Deo militantium. Si quis vero, quod futurum esse minime credimus, si nos ipsi aut ullus de heredibus
l.9 nostris seu aliqua opposita persona hanc donationem calumpniare presumpserit, primitus iram Dei incurrat sanctorumque omnium, et sit pars ejus cum Datan et Abiran et cum Juda traditore; ipse vero non vindicet quod repetit, sed monachis jam
l.10 prelibati loci quibus litem intulerit, de auro libras C persolvat, et hȩc donatio firma semper et stabilis permaneat. Signum Rotildis et filii ejus Hugonis qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt. Signum Archimbaldi senioris.
l.11 Signum Widoni. Signum Leotardi. Signum Ebrardi. Signum Teolgardi. Signum Stephanus. Signum UGONI. Signum Rodgerii. Signum Amplardi.
l.12 Signum Amblardi. Signum Ermengardi.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 3, p. 219-220, n° 2007.
ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 3, p. 21-24, n° 61 (fac-similé, p. 22-24).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1665 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1665»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1665/. Date de mise à jour : 29/03/12.