Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 57
Numéro1658
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1027(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche235 mm
Hauteur à droite225 mm
Largeur en bas535 mm
AuteurJoceran
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Texte
l.2 necesse est ut quamdiu in hoc corpore degit, summopere provideat quod eidem in perpetuum expediat, dumque adhuc vacat et donec hodie cognominatur, dumque tempus accepta-
l.3-bile et dies salutis instare videntur, aurem corporis auditui cordis accomodet, et preveniendo faciem Domini in confessione, quantalibet valet satisfactione enormitatem
l.4 suorum facinorum bonis operibus expiare studeat; in proximo enim est ut judicium a domo Domini incipiat, et hisdem terribilis adveniens, unicuique prout gessit sive bona
l.5 seu mala retribuat. Quapropter noverint quicque caractere Christi insigniti, hac in commune sanctae matris aecclesiae filii, quod ego, ut credo, gratia Christi quae omnes homines vult
l.6 salvare preventus Gaucerannus, precogitansque futurum Dei judicium, aliquod remedium adinveni animȩ mȩȩ, ut in tremendo illo justi judicis examine, non cum impiis dampnari
l.7 sed pocius cum sanctis et electis merear gaudia aeterna adipisci; hac de causa dono largitori omnium domino Jhesu Christo et beatis apostolis Petro et Paulo et Cluniensi
l.8 coenobio, cui preest domnus hac venerabilis pater Odilo, unam aecclesiam in honore sancti Hyppoliti dicatam, in territorio Matisconensi sitam, cum omnibus ad ipsam
l.9 aecclesiam aspicientibus, ut ab hodierna die et deinceps quicquid voluerint faciant. Dono aetiam in Montaniaco villa, post meum discessum, vineas quas ibi habeo
l.10 cum adjacentem sibi terram infra terminibus subjectis constitutam; terminat autem a mane via publica, a medio die terra sancti Nazarii, a sero et a cercio
l.11 terram sancti PETRI. Et si absque legali herede de hac vita excessero, dono omnia mea quȩ mihi a progenitoribus sive aliis parentibus, tam in servis et ancillis quam
l.12 aetiam in terris cultis et incultis jure haereditario cumque obveniunt. Dono aetiam franchicias et vicarias et omnes consuetudines et commandicias
l.13 quas mihi parentes mei dimiserunt. Et si absque liberis qui de fructu ventris mei ex propria et legaliter mihi uxore juncta nati sint, de hac vita excessero,
l.14 dono omnia mea quȩ mihi a progenitoribus sive genitoribus vel aliis parentibus meis jure haereditario obveniunt, tam servis et ancillis cum alodis eorum
l.15 quam aetiam in aliis terris, cultis et incultis, in quibuscumque locis vel regionibus positis, totum ad integrum, adquisitum et adinquirendum.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 3, p. 572-575, n° 2493.
ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 2, p. 118-121, n° 55 (fac-similé, p. 119-121).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1658 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1658»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1658/. Date de mise à jour : 29/03/12.