Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 77
Numéro1640
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date31/10/1007(fiabilité :édition)
LieuCluny(lat :Cluniaco publice)
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche285 mm
Hauteur à droite280 mm
Largeur en haut405 mm
Largeur en bas420 mm
AuteurWigo
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-randum, ut de terrenis et transitoriis sibi a Deo commissis studeant caelestia et aeterna mercari, sicut divina voce protestante
l.3 commonemur et exortamur dicentis: Facite vobis amicos de mamona iniquitatis, qui vos recipiant in gaudia ȩter-
l.4-nȩ felicitatis. Quod ego Wigo, recognoscens in Dei nomine enormitatemque meorum peccaminum reminiscens, dono Deo
l.5 et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum in honore supradictorum apostolorum constructum, aliquid de mea
l.6 hereditate quȩ sita est in pago et episcopatu Viennense: hoc est unam ȩcclesiam in honore sancti Laurentii
l.7 dedicatam, cum omnibus ad ipsam ȩcclesiam pertinentiis, boscum in circuitu et omnia ex omnibus ibi respicientibus.
l.8 Ea conditione ut, quamdiu vixero, teneam quatuor partes; quintam vero partem ex omnibus cellariis scilicet
l.9 et votis quȩ ibi venerint, reddo in presenti. Post meum vero obitum, ad sanctum Petrum perveniat totum ad integrum.
l.10 Facio autem hanc donationem pro remedio animȩ meȩ, avi quoque mei Bernardi et fratris ejus Adalgerii et patris mei
l.11 Leotardi et filii mei Wilisi omniumque parentum meorum, tam vivorum quam defunctorum, ut Dominus, pro sua pietate, sit remissio
l.12 omnium peccatorum nostrorum in die quando venerit judex vivorum et mortuorum. Si autem huic nostrȩ donationi aliquis calump-
l.13-niari presumpserit, anathema sit, omnibusque maledictionibus Dei omnipotentis ac sanctorum apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum subjaceat,
l.14 et quod expetit vindicare non valeat, sed insuper coactus judiciaria potestate, auri libras X in fisco publico solvat, et ut firmior
l.15 permaneat, manu propria firmavi, testibusque tradidi roborandam. Signum Wigonis qui fieri firmarique rogavit. Signum Wilisi filii ejus. Signum Am-
l.16-blardi filii Amblardi. Signum Malleni. Signum Raistagni. Signum Almanni. Signum Bernardi. Signum alii Almanni. Data per manus Almanni monachi,
l.17 pridie kalendas novembris, Cluniaco publice, Rodulfo rege regnante anno quinto decimo.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 3, p. 687-688, n° 2650.
ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 3, p. 74-76, n° 76 (fac-similé, p. 75-76).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1640 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1640»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1640/. Date de mise à jour : 29/03/12.