Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 54

<< < / > >>

Numéro1628

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date19/04/988(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseDiocèse

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche620   mm

Hauteur à droite610   mm

Largeur en bas455   mm

AuteurClerc Ricoaldus

BénéficiaireSAINT-ANDRE-DE-ROSANS, prieuré de Cluny

Regeste

Ricoaldus, clerc, donne à l'église Saint-André de Rosans, des biens qu'il possède dans les pagi de Gap et Vaison et place cette église sous la dépendance de l'abbaye de Cluny.

Texte

l.1 In nomine Dei summi, Richaudus, omnium clericorum infimus, JHESU Christi servus, divina attestante scriptura, novimus quod de rebus temporalibus, si bene dispensentur,
l.2 sempiterna justicia comparetur. Quod mente pertractans, audiensque evangelici tonitrua dogmatis clamantia: Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt
l.3 vobis, et rursum: Thesaurizate vobis thesauros in caelo, ubi neque erugo, neque tinea demolitur, et quod prudens pater prudenti filio intulit, dicens: Elemosina
l.4 a morte liberat, et non permittit hominem ire in tenebras; et ut sapiens quidam: Redemptio animae justi propriae divitiae, et nonnulla alia quae series
l.5 tantorum conclamat virorum, Deum ac redemptorem meum glorificans, qui mihi corpus et animam gratuita pietate concessit, et me nonnullis subsidiis
l.6 humanȩ paupertatis constipavit, mecum dignum fore censui, si pro animae meae remedio ecclesiae Sancti Andreae apostoli, quae infra comitatum Vuapicensem, in pago Rosanensi,
l.7 fundata est, aliquid meae hereditatis tribuerem; certissime enim scio illum regnare cum Deo, et ideo illi terrenam tribuo hereditatem, ut ipse mihi oratio-
l.8-nibus suis veniam peccatorum apud Deum impetret, et in die exitus mei ab hoc misero seculo occurrendo, a potestate Satane tenebrosa eripiat, et illius clarissimȩ
l.9 habitationis qua in conspectu regis regum perfruitur consortem faciat et coheredem, ubi nullus dolor, nullus timor, nulla egritudo, nulla esuries, nulla macula
l.10 gignitur, sed omnia ante superni spectoris oculos in pace quiescunt, et illius visione lucis sine fine delectantur. Haec autem hereditas, qua praedictum apostolum pro scelerum meorum
l.11 relaxatione heredem volo habere, est in supradicto comitatu, in locis subter scriptis: in eodem pago Rosanensi, villam quae est apud eandem ecclesiam, cum omnibus quae illi attinere
l.12 videntur, necnon et castrum Rizonem ipsi concedo, cujus videlicet villae territorium terminatur ab oriente territorio villae quae dicitur Sorbaria et terri-
l.13-torio villae Capadicis, ab occidente rivulo Liddana, a septentrione vero territorio villarum Mogdanis et Morariae, a meridie quoque rivulo Armelosa.
l.14 Dono etiam praedictae ecclesiae Sancti Andreae, in jamdicto pago, medietatem ecclesiae Sancti Erigii, cum medietate villae Rosanis, ubi fundata est, atque cum omnibus quae ipsi medietati
l.15 pertinere videntur; cedo quoque illi medietatem villae quae Sorbaria dicitur et medietatem villae quae vocitatur Gema, et medietatem villae quae nuncupatur
l.16 Rusca, et medietatem villae Morariae cum omnibus quae ipsis medietatibus pertinere seu attinere videntur, et de villa Capadicis et de omnibus quae illi adjacent
l.17 quartem partem illi concedo. Tribuo quoque ei, in comitatu Vasense, infra territorium castri Malaucenȩ, sex mansos ad colligendum solummodo vinum;
l.18 post meum quoque discessum dono praelibatȩ ecclesiae, in jamdicto comitatu Vuapicensi, medietatem castri Misonis, cum omnibus quȩ ipsi medietati pertinere videntur, et in eodem
l.19 pago Rosanensi de villa Blannatis, et de territorio ejus, et de villa quae dicitur Spina, sive de ecclesiis ibi fundatis, necnon et de territorio ejus, et de silva Cassania unam medietatem, et omnia
l.20 quae ab his locis usque ad territorium castri quod dicitur Cerredum hodie videor possidere: haec omnia ecclesiae Sancti Andreae conferens, eam cum his omnibus apostolorum principis Petri ecclesiae
l.21 videlicet Cluniacensis monasterii, domnoque Maiolo, ipsius loci abbati, subicio; ea scilicet ratione, ut tam ipse quam ejus successores eam summȩ studio caritatis praevidere
l.22 ac regere studeant, et in ea monachos digne famulantes Deo ex propria congregatione omni tempore cohabitare faciant, qui omnia Sancto Andreae a nobis concessa firmiter
l.23 obtineant, ita ut neque ipsi, neque illorum abbates aliquid horum commutare aut alienare ullo valeant tempore. Si autem, instigante Satana, aliquis meus propinquus, aut
l.24 heres, aut proheres, seu quislibet homo hoc nostrae donationis testamentum inquietare aut infringere molitus fuerit, nisi resipuerit, cum Dathan et Abiron atque Core
l.25 perpetuis inferni torqueatur cruciatibus, et hujus nostrae oblationis donatio inconvulsa et stabilis in aevum valeat et permaneat. Actum publice, XIII kalendas maii, anno
l.26 dominicȩ incarnationis DCCCCmoLXXXmoVIIIvo, indictione Ima. Signum Richaudi qui hoc testamentum scribi et firmari rogavit.
l.27 Signum Evrachari qui hoc testamentum firmavit. Signum Datili fratris ejus. Signum Hugonis. Signum Stephani. Signum Poncii. Signum Rodstagni. Signum Ebrardi.
l.28 Signum Heldegerii. Signum Eicardi. Signum Gonterii. Signum Arnulfi. Signum Girbaldi. Signum Heldefonsi presbiteri. Signum Sigiranni presbiteri
l.29 qui hoc testamentum manibus propriis firmaverunt.
l.30 Durandus presbiter hoc testamentum relegens firmavit.
l.31 Aimo presbiter scriptor extitit.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 39-42, n° 1784.

PLAYOUST (Arlette), Histoire du prieuré de Saint-André-de-Rosans, in PLAYOUST (Arlette), Saint-André de Rosans, millénaire de la fondation du prieuré : actes du colloque, 13-14 mai 1988, 1989, p. 21-66, annexe 2, p. 43-46 (fac-similé p. 40, traduction).

ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 2, p. 105-109, n° 52 (fac-similé, p. 106-108).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1628 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1628»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1628/. Date de mise à jour : 29/03/12.