Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 52
Numéro1626
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date27/06/985(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseDie
RégionRhône/Alpes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche565 mm
Hauteur à droite570 mm
Largeur en bas650 mm
AuteurLambert, comte de VALENCE, et Falectrude son épouse
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MARCEL-LES-SAUZET
Regeste
Texte
l.2-mopere providendum est ut, si qua agere bona valemus, omni dilectione postposita, operari non pigritemus, facientes nostri eos debitores quos novimus veraciter et in presentiarum corporum saluti consulere, et in futuro
l.3 animarum judices esse non dubitamus. Quia enim post mortem nulli boni facere possumus, opere precium credimus antequam ad illud subtile et inconprehensible ducamur examen, occulto judici satisfaciendo, negglegen-
l.4-ter a nobis commissa manu paenitentiae in istius aevi brevitate, qualitercumque possumus, tergere non desistamus. Igitur ego LANBERTUS et uxor mea FALECTRUDIS, propter scelerum nostrorum enormitatem con-
l.5-siderantes, et, quod salubrius est, illam domini nostri Jhesu Christi dulcissimam vocem delectantes audire qua ait: Venite, benedicti patris mei, possidete regnum quod vobis paratum est ab initio seculi; et item dicit scriptura: Date helemosinam
l.6 et omnia munda sunt vobis; et iterum dicit: Divitiae viri redemptio anime ejus sunt; quapropter ego LANBERTUS et uxor mea FALECTRUDIS donamus aliquit de res nostras proprias domino Deo et sancto MARCELLO et mo-
l.7-nachis istis: hoc est Odoino atque Duranno, et ad illos qui ad locum Beati Marcelli venerint, et ibi in unum communiter habitaverint. Illis donamus pro remedio animarum nostrarum, et pro filiis nostris ADEMARO atque LANBERTO, et pro omnibus
l.8 parentibus nostris, vivis atque defunctis, et ut ecclesia Beati Marcelli reedificetur monasteriumque ibi faciatur nullique loci ipsa ecclesia, nec ipse locus subjectus sit nisi ad sanctum PETRUM, principem apostolorum, omnique tempore ad
l.9 Romam monachi ibidem pariter habitantes, ad quintum annum, V solidos in censum reddant; abbatem enim in locum Beati MARCELLI, quae dicitur Fellinis, non habeat qui regulam sancti BENEDICTI non teneat, et secundum eam
l.10 non vivat, nullique monachi ibi habitent, qui fraternam et communem vitam bene non custodierint. Si enim aliquis homo aut aliqua persona propter aurum, vel propter argentum, aut propter aliquam facultatem, abbatem
l.11 in locum Beati Marcelli mittere voluerit, omnes sancti sint ei contrarii, et beatus BENEDICTUS cum grege monachorum suorum sit ei in inproperium ante Deum, si fecerit. Non enim ego Lanbertus et uxor mea, indigni
l.12 peccatores, non pro auro, non pro argento, sed pro orationibus ipsorum et aliorum monachorum, Deo juvante, pro hanc donatione expetimus, quatinus pius Deus innumerabilibus nostris propiciari dignetur offensis, picei quoque flammas evadere
l.13 valeamus baratri, et regna caelestia, Christo propitio, adipisci. Sunt ergo ipse res sitae in comitatu Valentinense: hoc est mons quae appellatur Alavenca, et mons que vocatur Media Luna, id est vineis, campis, pra-
l.14-tis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, casis, casualibus, domibus, edificiis, cum omni supraposito mobili et inmobili, exitibus et regressibus, cultis et incultis, quesita, etiam si qua sunt requirenda, ad ipsam elemosi-
l.15-nam pertinentiam vel aspicientiam, sicut a me presenti tempore regitur et possidetur, vel in posterum inpetrare speratur, cum omni integritate domino Deo, ut sepe jam diximus, et beato Marcello donamus, donatumque in
l.16 perpetuum esse volumus in alimonia et stipendio monachorum et susceptione hospitum et peregrinorum et orfanorum, in jamdicto loco sub regula jamdicti patris nostri BENEDICTI servientium, pro remedio animae meȩ, necnon et pro
l.17 remedio patris mei Guntardi et pro matre mea Ermengarda, et pro anima uxoris meȩ Falectrudis, et pro filiis meis Ademaro atque Lanberto, pro sospitate etiam amicorum nostrorum, clericorum seu laicorum, insuper pro salute omnium
l.18 Christi fidelium, vivorum seu defunctorum, ut ipsi omnes sint in adjutorium nobis in diem judicii ante Deum. Habet autem ipsa hereditas terminationes tales: de duobus latus rivum quae appellatur Merdanzonum, cum ipsa Giron-
l.19-na et aquam quȩ dicitur Rubionum, simul in unum tenentes; de tercio latus rivum currentem et murum antiqum ubi dicitur Avalriatis; de quarto latus via publica usque in foveam et usque in jam supranominatum rivum Merdan-
l.20-zonum. Si quis, quod futurum esse minime credimus, aut nos ipsi, quod absit, aut aliquis consanguinitate nobis conjunctus, vel nepos, seu etiam ulla intromissa persona, istius donationis spontaneȩ a nobis factȩ, contra jus divinum invasor
l.21 aut contradictor extiterit, et res Deo dicatas sanctique MARCELLI delegatas in suos usus transferre conatus fuerit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, cui res temerario ausu presumpserit, vinculo etiam anathematis
l.22 innodetur, et nisi resipuerit, cum Juda, Christi proditore, perpetuus dampnandus consocietur, parsque ei fiat cum Dathan et Abiron, quos terra vivos obsorbuit, et cum his qui dixerunt domino Deo : Recede a nobis; omne quoque tempus sub
l.23 maledictione transeat; sit enim maledictus in civitate, maledictus in agro, maledictus in domo, maledictus in via, maledictus in qualicumque loco habitaverit; maledictȩ sint reliquiȩ ejus; maledictus sit fructus ventris
l.24 ejus et fructus terrae ejus; maledictus erit ingrediens, et maledictus egrediens; mittat Dominus famem et esuriem in opere manuum suarum quae faciet, donec conterat eum, et perdat velociter propter temeritatem
l.25 qua contra Deum se erexerit, res ei dicatas invadendo; percuciat eum Dominus ulcere pessimo, scabie et prurigine a planta pedis usque ad verticem, omni tempore calumniam sustinens; et opprimatur violentia, nec sit qui eum
l.26 liberet; omnes quoque ei complices et qui ei in hac factione assensum prebuerint in ejus dampnatione consocientur, et omnes maledictiones quae in scripturis sanctis continentur descendant super capita eorum et dis-
l.27-pereant in aeternum, Amen, Amen, Fiat, Fiat, nisi ad emendationem venerit. Ego denique LANBERTUS et uxor mea FALECTRUDIS invocamus sanctam Dei genitricem MARIAM et XIIcim
l.28 apostolos domini nostri Jhesu Christi: Petrum, Paulum, Andream, Jacobum, Johannem, Thomam, Jacobum, Philipum, Bartholomeum, Matheum, Simonem, Tadeum, in ausilium et confir-
l.29-mationem hujus carte donationis, ut si quis presumtor eam aliquando violare presumpserit, ipsi sancti apostoli atque omnes sancti sint illi contrarii in hora mortis ejus et ante tribunal judicis, nisi emendaverit.
l.30 Signum domni Lanberti et uxori sue Falectrudis qui cartam istam helemosinariam scribere et firmare rogaverunt, manus illorum firma. Signum Ademari filii domni Lanberti. Signum .
l.31 Signum Rainaldi. Signum Hugoni fratris ejus. Signum Andree presbiteri. Signum Ricardi ministri ejus. Signum Ricardi filii domni Lanberti. Signum Hugoni filii Rainaldi.
l.32 Signum Petronille. Signum Bosoni. Signum Ismidoni. Signum Saramanni. Signum Pontioni filii Vuarnerii. Signum Hugoni nepoti Gibuini. Signum Lanberti filii Matfredi.
l.33 Signum Bernardi. Signum Johanni fratris ejus. Signum Poncioni filii Riperti. Signum Riperti fratris ejus. Signum Lamberti filii Raimberti. Signum Helysiardi. Signum Gontardi. Signum Armanni. Signum Gondranni clerici.
l.34 Signum Astremundi filii Vuigulfi.
l.35 Data per manu DURANNI indigni monachi, V KALENDAS JULII, in die sabbati, ANNO ab incarnatione DOMINI NOSTRI JHESU CHRISTI DCCCCLXXXV, indictione XIII,
l.36 regnante Chuhonrado rege in Gallia.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 735-738, n° 1715.
ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 2, p. 96-100, n° 50 (fac-similé, p. 98-100).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1626 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1626»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1626/. Date de mise à jour : 29/03/12.