Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 44
Numéro1619
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date10/07/970(fiabilité :édition)
LieuRiottiers(lat :Rodorterio publice)
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche360 mm
Hauteur à droite355 mm
Largeur en haut295 mm
Largeur en bas300 mm
AuteurAgilmodis
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Texte
l.2 propriis, quas hereditario jure tenere videntur, aeterna valeant premia mercari. Sane quia
l.3 post mortem nihil boni facere possumus, opere pretium credimus peccatorum maculas tergere lacri-
l.4-mis, atque helemosinae operibus concives angelorum, nostris ut pro reatibus altitonantis implorent clementiam,
l.5 exorare. Igitur ego Ailmodis, scelerum meorum enormitatem considerans, ut omnipotens Deus innumerabilibus
l.6 meis propitiare dignetur offensis, picei quoque flammas evadere valeam baratri, dono Deo et sanctis apostolis
l.7 ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus abbas, aliquit ex rebus nostris, quȩ sunt
l.8 site in pago atque in comitatu Lugdunensi: hoc est aecclesiam in honore sancti Martini in villa quam
l.9 Oratorias vocant, cum parrochia et presbiteratu ac decimis; in alio autem loco, in villa Lazeniaco,
l.10 aecclesiam in honore sancti Johannis dicatam, cum decimis et presbiteratu, cum campis, pratis, silvis, vineis, aquis aquarum-
l.11-que decursibus, et quicquit ad ipsam pertinet vel pertinere videtur, sicut a me presente hodie possidetur; item in
l.12 alio loco, in villa vocabulo Liergio, aecclesiam in honore sancti Ferreoli dicatam, cum decimis et presbiteratu,
l.13 cum campis et pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus; in villa etiam quȩ dicunt Judaeis, tres condami-
l.14-nas in dominicatu dono ad jamdictum locum. Ad aliam vero villam, quam Ad Artes vocant, condaminas
l.15 in dominicatu similiter duas dono ad supradictum locum; eo tenore ut, quamdiu ego vixero, teneam et possideam
l.16 aecclesiam videlicet in Liergiam sitam et illam terram in Judȩis et in Artis villam sitam; post meum vero discessum, ad jam-
l.17-dictum locum perveniat. Porro supradictas alias duas aecclesias eo tenore dono, ut, quamdiu ego et senior
l.18 meus Vuichardus vixerimus, teneamus et possideamus; post nostrum vero discessum, ad jamdictum locum perveniant. In ves-
l.19-titura vero, omnibus annis, quinque modios persolvamus. Hanc vero donatione primitus facio pro anima mea
l.20 et animabus Bermundi et Gislane et senioris mei Hugonis atque Vuichardi et fratris ejus Stephani atque Ber-
l.21-mundi et omnium parentorum meorum. Si quis autem hanc donationem a nobis libentissime factam, aut ego ipsa
l.22 seu aliqua intromissa persona calumpniare voluerit, primitus iram omnipotentis Dei ac sanctorum ejus incurrat,
l.23 et omnes maledictiones tam ex veteri testamento quam ex novo super eum descendant, donec penitus deleatur,
l.24 cogente vero juditiaria potestate, auri libras C coactus exsolvat, et inantea firma ac stabilis permaneat,
l.25 stipulatione subnixa. Signum Vuichardi atque Ailmodis qui fieri et firmare rogaverunt. Signum Milonis.
l.26 Signum Stephani. Signum Vuigoni. Signum Umfredi. Signum Vuichardi. Signum Agnonis. Signum Annonis. Signum Rodlanni.
l.27 Actum Rodorterio publice, regnante Chonrado rege anno XXXIII.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 351-353, n° 1272.
ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 2, p. 64-67, n° 42 (fac-similé, p. 65-67).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1619 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1619»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1619/. Date de mise à jour : 29/03/12.