Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 36

<< < / > >>

Numéro1611

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date12/957(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche420   mm

Hauteur à droite460   mm

Largeur en bas450   mm

AuteurAgano et Eda son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Agano et Eda, son épouse, vendent à l'abbaye de Cluny les biens qu'ils possèdent dans les villae de Mazilly, Farges, Verolias, Chadgiseto et Angouin.

Texte

l.1 Domino magnifico emptores Maiolus abba cum caeteris fratribus Cluniensis, nos enim, in Dei nomine, venditores Aganus et uxor mea Heda. Constat nobis
l.2 vendidisse vobis, quod ita et fecimus, aliquid de rebus propriis nostris. Sunt autem site ipse res in pago Burgundia, in comitatu Matisconense, in vicaria
l.3 in villa quae vocatur Mazeriaco, quantum in ipsa villa visi sumus habere vel possidere: hoc sunt curtilis, vineis, terris, pascuis, pratis, silvis, aquis aquarumque decur-
l.4-sibus, totum et ad integrum vobis vendimus. Et in alia villa quae vocatur Fabricas, similiter quantum visi sumus habere vel possidere vobis vendimus.
l.5 Et in alia villa quae vocatur Verolias, quantum visi sumus habere vel possidere vobis vendimus. Et in alia villa quae vocatur Chadgiseto, quantum in ipsa villa
l.6 visi sumus habere vel possidere totum vobis vendimus. Similiter et in villa Engoeni, quantum in ipsa visi sumus habere vel possidere cum mancipiis
l.7 nostris utriusque sexus, ad ipsas villas pertinentes, sicut suprascriptum est, totum et ad integrum vobis vendimus. Unde et accepimus a vobis pretium sicut inter nos
l.8 convenit valentes CCCCLX solidos. Si quis vero, quod futurum esse minime credo, quod absit, aut nos ipsi vel aliquis de heredibus nostris vel qualibet consanguini-
l.9-tate conjunctus seu etiam ulla intromissa persona qui contra venditione ista a nobis libenter facta contradictor extiterit, in primis ira Dei et
l.10 sancti Petri incurrat, cum Juda proditore Christi perpetuo dampnandus consotietur, parsque ejus fiat cum Dathan et Abiron, quos terra vivos obsorbuit
l.11 et cum eis qui dixerunt domino Deo : Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus; et haec carta inconvulsa permanens, repetitio ejus nullum
l.12 effectum obtineat, stipulatione subnixa. Manu propria firmavi et ad corroborandum tradidi.
l.13 Signum Agani et uxori suae Haede, qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. Signum Arduini. Signum Gunterii.
l.14 Signum Bertranni. Signum Gauzeranni. Signum Gausperti. Signum Girmundi. Signum Malvuini.
l.15 DATA MENSE DECEMBRIO, ANNO IIII REGNANTE LOTHARIO REGE. BLADINUS SUBSCRIBSIT.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 2, p. 134-135, n° 1040.

ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 2, p. 31-34, n° 34 (fac-similé, p. 32-34).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1611 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1611»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1611/. Date de mise à jour : 29/03/12.