Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 76 n° 29
Numéro1609
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date02/03/965(fiabilité :édition)
LieuCluny(lat :Cluniaco publice)
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche200 mm
Hauteur à droite205 mm
Largeur en haut310 mm
Largeur en bas315 mm
AuteurRodingus
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-rationis illius causa, contra multiplicia peccatorum vulnera, obponere dignatus est salubria multiplicium prȩcȩptorum medicamina,
l.3 inter quȩ saluberrimum quoddam nitet mandatum, quo jubemur amicos nobis facere de iniquo mamona, qui nos recipiant in
l.4 ȩterna tabernacula. Quod ego Rodingus, in Dei nomine, non obturata cordis aure sed intenta, in ȩcclesia recitari audiens,
l.5 enormitatemque meorum peccaminum reminiscens, ultimi quoque examinis horam vehementer expavescens, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo,
l.6 ad locum Cluniacum cui preest domnus Heymardus abbas aliquid de mea hereditate quȩ michi ex alodo vel conquisto
l.7 legaliter obvenit. Sunt autem ipse res quas dono in pago Matisconense site, in agro Catciacense, in villa Salenciaco
l.8 ubi Vererias vocat. In primis dono in ipsa villa mansum indominicatu cum cappela in honore sanctȩ Mariȩ dicata, et
l.9 omnibus ad ipsum mansum pertinentibus : hoc sunt alii villares cum ȩdificiis, campis, pratis, silvis, pascuis, pomis, egressis ex
l.10 eis, pascuis, aquis aquarumque decursibus et omnia ex omnibus cultum et incultum, quesitum et inquirendum, tam ex alodo quam ex
l.11 conquisto. Dono etiam de mancipiis quorum ista sunt nomina: Rainoardum cum uxore sua et infante uno et locum
l.12 ubi visus fuit manere totum ad integrum, et Ermenaldum cum uxore sua cum loco ubi fuit visus manere totum ad integrum,
l.13 et item alium Ermenaldum cum uxore sua et infantes II et locum ubi fuit visus manere totum ad integrum, Gonterium quoque cum uxore sua
l.14 et infantes III cum loco ubi visus fuit manere totum ad integrum et Cristianum cum infante uno et loco ubi visus fuit manere totum ad
l.15 integrum, et Martinum cum uxore sua et infantes IIIIor et locum ubi mansit totum ad integrum, et Gondricum cum infantibus IIIIor
l.16 et locum ubi mansit totum ad integrum. Hȩc omnia infra memorata dono Deo et sanctis ejus apostolis superius nominatis pro remedio
l.17 animȩ meȩ et uxoris meȩ Adeleydis ut ipsi dignentur nobis advocati esse in die ultimi examinis. Si quis autem huic nostrȩ
l.18 donationi aliquid contradicere voluerit, non valeat vindicare quod requirit, sed insuper coactus in ȩrario publico solvat
l.19 auri libras X. Et ut hȩc nostra donatio firma permaneat et inconvulsa, manu studui firmare propria, stestibusque tradidi ro-
l.20-borandam. Signum Rodingi qui fieri firmarique rogavit. Signum Bernardi qui consensit. Signum Attonis. Signum Bertelonis. Signum Stephani.
l.21 Signum Selardi. Signum Randoeni. Signum Gomerii. Signum Raimberti. Signum Adalberti. Signum Randoeni. Signum Adabranni. Signum Vulrici.
l.22 Rotardus levita et monacus scripsit VI NONAS marci, die jovis, Cluniaco publice, regnante Karolo rege.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 829-831, n° 875.
ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 1, p. 113-115, n° 27 (fac-similé p. 114-115).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1609 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1609»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1609/. Date de mise à jour : 29/03/12.