Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 76 n° 32
Numéro1608
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date02/954(fiabilité :édition)
LieuClermont(lat :aput civitatem Clarum Montem)
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche315 mm
Largeur en haut500 mm
Largeur en bas510 mm
AuteurEtienne
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 non transeuntia adquirere possent. Quod ego STEPHANUS, divina pulsante cor meum clementia ne totum in novissimo die ad curam corporis expendisse redarguar, dono quid-
l.3-dam de rebus meis pro remedio animae patris et matris meae necnon et meae et omnium parentum meorum vel omnium fidelium Christianorum, primo quidem Deo et sanctis apostolis ejus Pretro et Paulo in mo-
l.4-nasterio Cluniensi ubi domnus Heymardus abba preesse videtur. Sunt autem ipsȩ res sitae in pago Arvernensi, in comitatu Brivatensi, in vicaria Sancti Germani, in villa quae vocatur Rogiacus
l.5 cum vineis, pratis, terris et quantumcumque in ipsa villa visus sum habere vel possidere totum et ad integrum dono Deo et jamdictis apostolis ejus in supradicto monasterio Cluniaco tantum post meum discessum
l.6 sub censu inter panem et vinum modio uno tempore vindemiarum consentiente uxore mea Ermengardae. Me autem ad supernum vocato judicium rectores Cluniensis coenobii prefatas res sibi vindicent possessuri et ordinaturi
l.7 prout eis regulariter libuerit. Si quis vero hanc donationem calumniari infringere vel contra eam aliquam litem movere praesumserit, in primis Virginis filium redemptorem scilicet nostrum iratum sibi sentiat.
l.8 Postremo suprascriptos apostolos paradisi aditus interclusores sibi inveniat; cogente etiam fisco, ne [in] presenti indempnis transire videatur quibus litem intulerit, centum auri libras persolvat et haec donatio
l.9 soliditate plena perpetuum obtineat vigorem cum stipulatione subnexa. Signum Stephani qui fieri et firmare rogavit. Signum Ermengardis uxoris ejus quae consensit.
l.10 Signum Rotberti vicecomitis. Signum Guilelmi. Signum item Rotberti. Signum Rodraudi. Signum Aynardi.
l.11 Signum Bertelaidis.
l.12 DATA MENSE FEBROARIO, APUT CIVITATEM CLARUM MONTEM, ANNO XVIII REGNANTE HLUDOVICO REGE. CLEMENS ROGATUS SCRIPSIT.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 826-827, n° 872.
ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 1, p. 122-125, n° 30 (fac-similé p. 123-125).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1608 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1608»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1608/. Date de mise à jour : 29/03/12.