Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 76 n° 30

<< < / > >>

Numéro1606

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date03/952(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche250   mm

Largeur en haut495   mm

Largeur en bas490   mm

AuteurGerberge, Manno et alii

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Les exécuteurs testamentaires d'Elgaud, Gerberge, sa sœur, et ses fidèles, donnent à l'abbaye de Cluny des biens situés dans les villae Taniaco, d'Hauterive et Mousseau, dans le pagus de Mâcon.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Sicut indubitanter fides credentium tenet, ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus quae lege mortis amissuri sunt, mansura perennis vitae premia sibi valeant preparare, ut scriptum est: Divitiae viri, redemptio animȩ ejus.
l.2 Quapropter nos, in Dei nomine, helemosinarii Elgaudi ego videlicet Gyrburgis soror ipsius et nos fideles illius Manno, Vualo, Vuarinus, Beroldus, Teodericus, Vuido, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo in monasterio Cluniaco ipso nobis
l.3 jubente quasdam res juris illius pro remedio animȩ ejusdem et pro animabus patris et matris ejus et pro omnibus parentibus suis insuper pro omnibus christianis vivis atque defunctis ut cunctis in commune proficiat quȩ sunt sitȩ in pago Matisconense,
l.4 in villis his nominibus Taniaco, Altariva, Canmocello. Quicquid ergo in denominatis villis predictus Elgaudus visus fuit habere, totum Deo et prefatis apostolis ejus Petro et Paulo in coenobio Cluniense quod domnus Heymardus
l.5 reverendus abbas ad regendum cum caterva monachorum tenere videtur, et ibi Deo assidue servientibus diȩ hac nocte quod eque predictus abbas regit, donamus atque transfundimus ut rectores predicti coenobii Cluniensis de eisdem rebus
l.6 faciant in omnibus sine ullius contrarietate quicquid voluerint a die presenti et deinceps. Hoc sunt servis et ancillis utriusque ȩtatis, vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, domibus, ȩdificiis,
l.7 cum omni supraposito, cultis et incultis, exitibus et regressibus, cum omni integritate et cum omnibus adjacentiis, quatinus praefati loci rectores prelibatas res jure perpetuo teneant et possideant, et pro ipsis Deum ac predictos apostolos ejus
l.8 familiariter interpellent. Si quis vero, quod evenire non estimamus, aliquis ex heredibus ejus aut propinquis seu aliqua obposita persona contra hanc donationem aliquam litem commovere temptaverit, primum
l.9 iram Dei omnipotentis incurrat, auferatque Deus partem illius de terra viventium, et deleat nomen ejus de libro vitȩ nisi cito resipuerit, fiatque pars illius cum his qui dixerunt domino Deo : Recede a nobis, et cum Dathan et Abiron,
l.10 quos terra aperto ore deglutivit et infernus vivos absorbuit, et omnes maledictiones quȩ in libro legis Moysi conscriptȩ sunt super eum descendant et omnem incurrat dampnationem. Secundum vero mundialem legem his quibus litem
l.11 intulerit, XV libras auri cogente judiciaria potestate coactus persolvat et conatus illius nullum consequatur effectum, sed hujus donationis firmitas, omni corroborata auctoritate, in perpetuum inconvulsa permaneat
l.12 stipulatione subnixa. Signum Gyrburgis Deo dicatae sororis ejusdem, signum Vuarini sacerdotis, signum Vualonis, signum Beraldi, signum Teoderici, signum Vuidonis helemosinarii Elgaudi, qui fieri
l.13 et firmare rogaverunt. Signum Rotlandi. Signum Fulcherii. Signum Duranni. Signum item Vuidonis. Signum Vuikardi. Signum Odonis. Signum item Teoderici. Signum Costabilis. Signum Isoardi.
l.14 CLEMENS AD VICEM CANCELLARII SCRIPSIT et datavit feria III, mense martio, anno XVI regnante HLUDOVICO REGE.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 774-776, n° 821.

ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 1, p. 116-119, n° 28 (fac-similé p. 117-119).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1606 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1606»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1606/. Date de mise à jour : 29/03/12.