Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 76 n° 28

<< < / > >>

Numéro1605

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date03/951(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche280   mm

Largeur en haut440   mm

Largeur en bas445   mm

AuteurDoda et Leotbaldus son fils

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Doda et Leotbaldus, son fils, donnent à l'abbaye de Cluny divers biens situés à Villeneuve, Collonges, Culey, Chazeux, Belmont, Fragne, la Verzée, dans le pagus d'Autun, et un port sur la Saône.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei dispensatio quibusque ditibus consulit ut ex rebus quae transitorie possidentur, si eis bene utantur, semper mansura valeant premia promereri. Quod videlicet divinus sermo possibi-
l.2-le ostendens ait: Divitiae viri, redemptio animȩ ejus, et item: Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis. Quod nos, ego videlicet DODA femina et filius meus LEOTBALDUS sollicite perpendentes, necessarium
l.3 duximus ut ex rebus quȩ nobis temporaliter, Christo largiente, collate sunt, ad emolumentum animarum aliquando imperciamur, ut juxta Christi prȩceptum pauperes ejus amicos nobis faciamus, quatinus ipsi
l.4 in posterum nos recipiant in aeterna tabernacula. Igitur omnibus fidelibus notum sit, quod nos jam denominati DODA femina et filius meus LEOTBALDUS donamus aliquid de rebus juris nostri, consentiente
l.5 DOMNO AQUINO seniore meo ob amorem Dei sanctis apostolis ejus PETRO videlicet et PAULO, Cluniaco monasterio, in alimonia fratrum ibidem Deo et predictis apostolis ejus assidue servientium. Hoc est alodus noster
l.6 qui est situs in pago Matisconense, cui vocabulum est Villa Nova et servos ibidem cummanentes: Sicbradum et uxorem suam, Rotbertum, Heldefredum cum uxore et infantibus, Romanum cum uxore et infan-
l.7-tibus suis, Raynoardum cum uxore et infantibus, Teotbertum cum uxore et infantibus, Dominicum cum uxore et infantibus, Nadalem cum infantibus, Johannem cum uxore et infantibus, Benedictum cum uxore
l.8 et infantibus, Maynardum cum uxore et infantibus, item Benedictum cum uxore et infantibus, feminam quoque cum infantibus. Donamus etiam et aliam villam quȩ vocatur Colonicas et servos
l.9 ibidem consistentes: Teotgrimnum cum uxore et infantibus, Benedictum cum uxore et infantibus, Martinum cum infantibus, Adalgerium cum uxore et infantibus, Sicbradum; et unum mansum in Cuulaco
l.10 servosque inibi: Andraldum cum uxore et infantibus, Evraldum cum uxore et infantibus; et quicquid abemus in Casoto, cum servo Landrado ibi manente. Donamus etiam portellum super Ararim fluvi-
l.11-um, et servos ibi manentes: Agrimbaldum et Giraldum cum uxoribus et infantibus. Donamus quoque in Aeduense pago alodum in villa quae vocatur Bellomonte, et servos ibidem cummanentes: Johannem
l.12 Symphorianum, Adalardum cum uxoribus et infantibus eorum, pro receptione cujusdam pue[ruli], nepotis nostri, nomine Adalgysi, quatinus ipsum pro Christi amore in suam societatem recipiant.
l.13 Has autem res superius denominatas, cum suis adjacentiis, scilicet vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, molendinis, domibus, ȩdificiis, servis utriusque sexsus et etatis, exitibus
l.14 et regressibus, cum omni peculio mobili vel immobili, quesitum et inquirendum, cum omni integritate. Haec autem omnia Deo omnipotenti et jamdictis apostolis ejus donamus pro remedio animarum nostrarum et pro anima LEOTBAL
l.15 genitoris ejusdem filii mei, necnon et pro salute AQUINI senioris mei et omnium propinquorum nostrorum, postremo autem pro omnibus Christi fidelibus vivis atque defunctis. Ego denique predictus LEOTBALDUS cingulum militiȩ
l.16 solvens et comam capitis barbamque pro divino amore detundens, monasticum Deo auxiliante habitum in predicto monasterio recipere dispono. Ideo alias res quȩ mihi de paterna hereditate obvenire debent, jamdicte matri
l.17 meae et fratribus meis largiendo, eo tenore concedo, quatinus, dum advixerint, teneant et possideant. Hoc est mansum unum in Fraxnedo villa, cum servo Hermenfredo, cum uxore et infantibus, dono Teoderico clerico, post cujus discessum
l.18 ad prefatum locum perveniat; in Vertiaco quoque alium mansum, cum servo Girbaldo, cum uxore et filiis, quem Hugoni fratri meo dono; in Aeduensȩ vero pago alodum qui dicitur Ad Domnum Petrum, et servum Benedictum et uxorem ejus
l.19 cum uno filio et filia, et in Vallis alium alodum et servos, Teutbaldum cum uxore et infantibus, et Adalgarium quem Aquino dono. Ea videlicet ratione ut, si isti duo fratres mei laici sine legitimis filiis ab hac vita discesserint,
l.20 haec omnia in helemosina communi ad predictum, sicut jamdictum est, perveniant monasterium. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi, quod absit, aut aliqua intromissa persona, aliquam calumniam contra hanc
l.21 cartam donationis inferre temptaverit, primitus iram Dei incurrat, parsque ejus cum Datan et Habiran fiat, et cum Juda traditore Domini; habeatque predictos apostolos, nisi resipuerit, regni celestis contraditores ; secundum autem legem mun-
l.22-danam, auri libras X coactus exsolvat. Hȩc vero donatio a nobis facta, firma semper permaneat, cum stipulatione subnixsa. Signum Dodane et fili ejus Leotbaldi qui fieri et firmare rogaverunt. Signum Aquini qui consensit. Signum Hugoni. Signum Evrardi.
l.23 Signum Waloni. Signum Waremberti. Signum Maingaudi. Signum Giboini. Signum Leotaldi. Signum Widaldi. Signum Hemardi. Signum Raimbaldi.
l.24 Data mense martio, anno XV regnante Ludovico rege. Ego frater Andreas levita ad vicem cancellarii subscripsi.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 754-756, n° 802.

ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 1, p. 110-112, n° 26 (fac-similé p. 111-112).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1605 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1605»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1605/. Date de mise à jour : 29/03/12.