Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 76 n° 25

<< < / > >>

Numéro1602

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date06/950(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche165   mm

Hauteur à droite170   mm

Largeur en haut555   mm

Largeur en bas570   mm

AuteurNarduinus et Aia son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Narduinus et Aia, son épouse, donnent en précaire à l'abbaye de Cluny un manse et la moitié d'une chapelle situés dans la villa du Mont, dans le pagus de Mâcon, moyennant un cens annuel de douze sous.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei dispensatio quibusque ditibus consulit ut ex rebus quȩ transitorie possidentur si eis bene utantur semper mansura valeant premia promereri. Quod videlicet divinus sermo possibile ostendens ait: Divitiȩ viri redemptio animȩ ejus
l.2 et item: Date helemosinam et omnia munda sunt vobis. Quod ego Narduinus et uxor mea Aya sollicite perpendentes necessarium duximus ut ex rebus quȩ nobis temporaliter Christo largiente collatȩ sunt, ad emolumentum animarum aliquantulum impertiamur ut juxta Christi pre-
l.3-ceptum pauperes ejus amicos nobis faciamus quatinus ipsi im posterum nos recipiant in ȩterna tabernacula. Igitur omnibus fidelibus notum sit quod ego supradictus vir Narduinus et uxor mea jam nominata donamus aliquid de rebus nostri juris ob amorem Dei sanctis apostolis ejus
l.4 Petro videlicet et Paulo Cluniaco monasterio in alimonia servorum Dei ibidem consistentium ac ei assidue servientium. Hoc est mansum nostrum indominicatum. Qui mansus est situs in pago Matisconense, in vicaria Burgundionense, in villa quȩ vocatur Bellomonte cum me-
l.5-dietate capellȩ in honore sancti [Eutropii] consecratȩ insuper cum omnibus apenditiis scilicet vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, servis utriusque sexus et ȩtatis, exitibus et regressibus, quesitum et inquirendum, cultum et incultum cum omni integritate. Hȩc
l.6 autem omnia Deo omnipotenti et sanctis apostolis ejus jamdictis donamus pro remedio animarum nostrarum necnon et loco sepulturȩ nostrȩ atque salutȩ animarum genitorum nostrorum necnon et omnium propinquorum nostrorum. Postremo autem pro omnibus Christi fidelibus vivis atque defunctis ea scilicet
l.7 ratione ut, dum ipsi advixerimus, teneamus et possideamus et omnibus annis festivitate sancti Petri XIIcim denarios in censu persolvamus. Post discessum vero nostrum sine ullius contradictione rectores prefati loci statim in suos recipiant usus. Si quis vero,
l.8 quod futurum esse non credimus, nos ipsi, quod absit, aut ullus de filiis et filiabus nostris seu ceteris heredibus vel coheredibus nostris vel etiam aliqua intromissa persona contra hanc donationis kartam a nobis libentissime factam aliquam calumniam generare aut litem inferre temptaverit,
l.9 primitus iram Dei omnipotentis incurrat et a liminibus ȩclȩsiarum extraneus habeatur prasque ejus fiat cum Juda traditore Domini et cum his qui dixerunt domino Deo : Recede a nobis habeatque predictos apostolos nisi resipuerit regni celestis contradictores, secundum vero mundialem legem his quibus
l.10 calumniam intulerit auri libras V, cogente judicaria potestate coactus exsolvat ejusque repetitio nullum effectum obtinere valeat. Haec vero karta donationis a nobis libenti animo facta et corroborata semper stabilis et inconvulsa permaneat, cum stipulatione subnixa.
l.11 Signum Leotaldi comite. Signum Maioli vicecomiti. Signum Leotgarii. Signum Rotberti. Signum iterum Rotberti. Signum Ramnaldi. Signum Eurardi. Signum Acardi. Signum Narduini et Aya qui fieri rogaverunt.
l.12 Data mense junio anno XIIII regnante Hluduvico rege Francorum. Jacob ad vicem cancellarii recognovit.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 701-703, n° 746.

ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 1, p. 100-103, n° 23 (fac-similé p. 101-103).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1602 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1602»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1602/. Date de mise à jour : 29/03/12.