Chaumont, AD Haute-Marne, 18 H 1

<< < / > >>

Numéro160

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date05/10/961(fiabilité :édition)

LieuCondes(lat :in villa Condeda)

DiocèseReims

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche495   mm

Largeur en bas535   mm

AuteurLothaire, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-REMI  de  REIMS

Regeste

Lothaire, roi des Francs, donne aux moines de Saint-Remi de Reims la cour de Condes, située dans le comté de Bologne.

Fac-similé

Texte

l.1 [IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE] TRINITATIS, [LOTHARIUS, GRATIA DEI] REX. NOTUM SIT OMNIBUS FIDELIBUS NOSTRIS TAM PRESENTIBUS QUAMQUE FUTURIS QUOD HUGO, COMES NOSTERQUE CONSANGUINEUS, TACTUS INFIRMITATE QUA HOMINEM EXIVIT, PROPRIETATES, QUAS AUT POSSIDEBAT
l.2 [aut sibi injuste] sublatas jure adquirere legaliterque nitebatur, quibus sanctos faciens heredes, nostrae dicioni contulit nostraeque potestati largitus est, quo dumtaxat nostra
l.3 [regia au]ctoritate atque stipulatione aecclesiis, quibus ipse adhuc valens dare designaverat, distribuerentur, ne videlicet quod pro remedio animae ejus sanctis conferebat a malorum
l.4 [homin]um fraudulentiis tolleretur, qui Deum penitus nescire ostentant in perversorum actibus morum quique hereditate Domini possidere sanctuarium vili quodam ducunt tenore, nescien-
l.5-[tes illud regis] et prophetae David, quo tales in tempestatem sempiternam, in inquietem, in ignominiam atque in perditionem aeternam ire dampnatos imprecatur, quas imprecatio-
l.6-[nes] universalis aecclesia intonat. Quapropter per consensum nostrorum tam episcoporum quamque comitum caeterorumque nostro in palatio degentium placuit nobis ex supradictis rebus
l.7 jamdicti Hugonis comitis unicuique aecclesiae, secundum quod ipse disposuerat, per nostrum res dare preceptum. Unde gloriosissima mater nostra Gerberga regina aecclesiarumque amatrix,
l.8 adiens nostram presentiam unacum venerabilibus episcopis Roricone et Gibuino necnon Ragenaldo comite, ut ex supradictis rebus quandam cortem, sicuti praefatus Hugo denominaverat,
l.9 sancto daremus Remigio, ubi ipse videlicet bonȩ memoriae vir tam suffragio sancti Remigii quamque amore senioris ejus gloriosissimi regis Loduici, genitoris scilicet nostri, tumula-
l.10-[ri] disposuerat. Quorum petitionibus, prout dignum est, annuentes, cortem quae vocatur Condeda, sita scilicet in comitatu Bulonensi, cum omnibus appendiciis suis, pratis,
l.11 silvis, terris cultis et incultis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, exitebus et regressibus cumque mancipiis utriusque sexus, aecclesiis atque molendinis cumque omnibus, ut dixi-
l.12-mus, rebus ad se pertinentibus sancto damus Remigio, prout ipse Hugo denominaverat, ad victum monachorum. Unde hoc praeceptum fieri jussimus, ut nulla introducta
l.13 [per]sona aliquam illis molestiam inferat. Quod si temptaverit, sciat se facere contra decretum nostrum; unde iram Dei sanctorumque omnium et nostram incurrat et quod ceperit
l.14 [non] evindicet; sique in jus venerit, centum libras auri sancto conferat Remigio fratribusque ad servitium, frustratus abscedens. Et ut firmius permaneat, manu
l.15 [propria] subter firmantes, anuli nostri impressione jussimus insigniri.
l.16 SIGNUM DOMNI GLORIOSISSIMI [monogramme] LOTHARII REGIS. GEZO CANCELLARIUS RECOGNOVIT ET [ruche] [sceau].
l.17 Actum III nonas octobris, inditione IIII, regnante domno Lothario rege anno VII, in villa Condeda actum. Feliciter.

Bibliographie

MARLOT (G.), Metropolis Remensis historia, 2 vol., Lille et Reims, 1666-1679, t. 1, p.589.

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 9, p. 624, n° 11.

MARLOT (G.), Histoire de la ville, cité et université de Reims, métropolitaine de la Gaule Belgique, 4 vol., Reims, 1843-1845, t. 2, p. 836.

HALPHEN L.-LOT F, Recueil des Actes de Lothaire et de Louis V, rois de France (954-987) (Chartes et Diplômes relatifs à l'Histoire de France), Paris, 1908, p. 29-31, n° 14.

GAUTIER (Pierre), Note sur des diplômes carolingiens des archives de la Haute-Marne, in Le Moyen Age, 16 (1912), p. 77-88, p. 87-89.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°160 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°160»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte160/. Date de mise à jour : 29/03/12.