Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 76 n° 21

<< < / > >>

Numéro1598

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date02/944(fiabilité :édition)

LieuBesançon(lat :publice apud Vesencionum civitatem)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche450   mm

Largeur en haut360   mm

Largeur en bas365   mm

AuteurLeotaldus, comte  de  MACON, et Berthe son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Leotaldus, comte de Mâcon, et Berthe, son épouse, donnent à l'abbaye de Cluny un manse et l'église Saint-Martin situés dans la villa de Fley, dans le pagus de Chalon.

Fac-similé

Texte

l.1 In nomine Domini. Legitur in sacris scripturis Quia redemptio viri divitiae animae ejus. Igitur ego Leotaldus et uxor mea Berta cogitantes casum humanae
l.2 fragilitatis, pro salute animarum nostrarum et remedio genitoris seu genitricis meae et pro anima Ermengardis dilectae condam uxoris meae vel omnium
l.3 fidelium Cristianorum donamus Deo et reliquiis beati Johannis Baptistae aliquid de rebus nostris, et ipsas res cum supradictis reliquiis in monasterio
l.4 Beati Petri et Pauli, in villa Cluniaco contradimus : hoc est mansus indominicatus cum aecclesia Beati Martini, quem mihi Lanbertus consanguineus meus
l.5 dedit et soror mea Attala michi postea reddidit, situs in pago Cabillonense, in villa Flagiaco cum terris, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumve
l.6 decursibus, molendinis, pascuiis, exitibus et regressis, apendiciis, quesitum et adinquirendum seu cum omnibus pertinentiis suis et quicquid aspicit vel aspicere
l.7 ad eundem allodum videtur, preter unam plantatam quam in Flaviniaco monasterio dedi et preter alodem Sarilonis de villa Calciniaco totum et ad
l.8 integrum in jamdicto monasterio condonamus ita ut, dum ego solus advixero, teneam usufrutuario sub censu denariorum XII in festivitate beati
l.9 Johannis VIII kalendas julii ; post meum vero discessum monachi praedicti cenobii cum servis omnibus utriusque sexus habeant. Si quis vero, si ego ipse aut ullus
l.10 ex heredibus meis vel quelibet persona hanc auctoritatem calumniare presumpserit, primitus iram Dei incurrat et omnibus maledictionibus veteris
l.11 ac novi testamenti nisi resipuerit subiciatur et insuper tantum et aliud tantum in eodem monasterio componat et haec donatio cum
l.12 stipulatione adnexa, firma et stabilis permaneat. Signum Leotaldi et Bertae uxoris ejus qui hanc donationem fieri
l.13 et firmare rogaverunt. Signum Unberti fratris ejus. Signum Sarilonis qui consensit. Signum Norduini.
l.14 Signum item Unberti. Signum Braichonis. Signum Adalgerii. Signum Teudulfi.
l.15 Signum Ingeldramni. Signum Alberici. Signum Rainerii. Signum Osmari. Signum Ugonis.
l.16 Signum Unfredi.
l.17 DATA MENSE FEBROARIO ANNO VIII REGNANTE LUDOVICHO REGE. [chrisme] HILDEBRANNUS ROGATUS SCRIPSIT.
l.18 Actum publice apud Vesencionum civitatem.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 609-610, n° 655.

ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 1, p. 88-91, n° 19 (fac-similé p. 89-91).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1598 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1598»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1598/. Date de mise à jour : 29/03/12.