Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 77 n° 51

<< < / > >>

Numéro1594

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date05/941(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseSaint-Flour

RégionAuvergne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche440   mm

Hauteur à droite470   mm

Largeur en haut625   mm

Largeur en bas630   mm

AuteurEve

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PIERRE  de  MAURS

Regeste

Ève, épouse d'Abbon, donne à l'abbaye Saint-Pierre de Maurs les biens qu'elle possède en Auvergne et dans le Limousin.

Fac-similé

Texte

l.1 Jam mundi terminum adpropinquante ruinis crebrescentibus, quia is advenientibus vere mundus urguetur, et si aliquis de rebus nostris alloca sanctorum vel eorum servientibus condonaverimus, retributorem Deum non difidimus rependi,
l.2 qui dicit Dominus in evangelio: Date elemosina, et ecce omnia munda sunt vobis. Igitur enim, in Dei nomen, Ava, consideravi patrie celestis amorem et anime me remedium, et pro anima viro meo Abboni et pro animabus consanguineorum
l.3 suorum, et pro animabus parentorum meorum, cedo et condono Deo et Sancti Petri Mauricis, cessumque in perpetuum esse volo, hoc est alodus meus proprius qui per conquistum mihi obvenit. Et est ipse alodus situs in pago Arvernico sive Limovicino, aud in
l.4 comitatu Caturcino, sive in comitatu Albiense. Ego dimito in onore Sancti Petri Rome at Sancti Petri Mauricis curte mea Terrone cum ipsa ecclesia que est fundata in onore sancti Petri cum mansos XXVI, cum silvis, pratis, cum casa dominicaria et prato, cum silvis, pascuis,
l.5 farinariis, ajacenciis, cultum et incultum, egresibus et regresibus, quantum ad ipsa villa aspicit vel aspicere videtur, totum et ab integrum sancti Petri dimito. Et in alio loco ibidem aderente in villa que dicitur Laderiaco mansos XIIII cum silva que dicitur Murmarcio,
l.6 quantum in ipsa villa aspicit cum silvis, pratis, adjacenciis, cultum et incultum, cot adinquirendum est, totum et ab integrum sancti Petri dimito; et in alio loco, curte mea que dicitur Nivo Corbino cum ecclesia que est fundata in onore sancti Medardi,
l.7 cum mansos XXI, cum silvis, pratis, adjacenciis, quantum ad ipsa villa aspicit vel aspicere videtur, totum et ab integrum sancti Petri dimito. Et in alio loco curte mea que dicitur Pontovernino cum ecclesia que est fundata in onore sancti Ursicini, cum
l.8 mansos XXXVI, cum pratis, silvis, pascuis, adjacenciis, cultum et incultum, totum et ab integrum sancti Petri dimito. Et in alio loco curte mea que dicitur Bloxio cum ipsa ecclesia que est fundata in onore sancti Ilarii quantum in ipsa curte vel in ipsa villa aspicit vel aspicere
l.9 videtur extra ecclesia que dicitur Marense cum mansos IIIIor, istas res supradictas cum omni integritate, cum pratis, vineis, silvis, pascuis, adjacenciis, cultum et incultum, totum et ab integrum sancti Petri dimito. Similiter caput mansio meo in illo Becio cum ipsas vineas et manso meo
l.10 in illa Boesia ubi Unfredus visus est manere cum ipsas vineas, et in alio loco capud manso meo ubi Ingelerius visus est manere cum ipsas vineas soldadas tres, istas res que superius sunt scriptas ad illa casa Dei et sancti Petri dono, trado atque tranfundo tali vero racionem ut istas
l.11 res que superius sunt scriptas ut, quamdiu Abbo vir meus vicserit, usum fructuarium recipiat et post obitum suum sancti Petri remaneat sine ullo contradicente. Sane propter istas res superius scriptas, ego Ava dimito in concensum villa mea Guandilangas qui per conquistum
l.12 mihi obvenit, qui est ipsa villa in urbe Arvernico, in vicaria Sancti Stephani, in aice Limovicino, cum omnibus edificiis tictisque, ajacenciis, cum pratis, pascuis, silvis, garicis, cum ortis, vineas, cum exiis, cum regresibus, cum aquis aquarum vias excursibus, quesitum vel quod adinquiren-
l.13-dum, est omnia et ex omnibus quantumcumque in ipsa villa visa fui abere vel posidere cum omni integritate sua totum et ab integrum ad illa casa Dei et ad servitores ejus dimito. Et in alio loco que dicitur Treolloni vineas meas soldadas doas cum ipsso caput manso et in alio
l.14 loco que dicitur Cairolis alias duas soldadas de vineas, istas vineas et ipssa villa propter istas res que superius diximus in concensum ad unc locum sanctum vel ad ejus servitoribus trado, transfero adque transfundo ad abendi vel ad posidendi ut faciant ejusdem rectores quicquid
l.15 voluerint juste et legaliter ecclesiastico. Ec omnia superius scripta in tucione domni Gauzberti abbati vel ejus succesoribus ex Mauricis abbatibus et monahis semper duretur perenniter, post eos Stephanus prevideat. Si Stephanus mortuus fuerit, unus de filiis suis
l.16 qualem ipsi servitores Dei elegerint in locum suum remaneat, si autem mortuus fuerit ipsse propinquior de parentibus suis in locum eorum succedat et sic sequatur eorum generacio. Non enim in tucione episcoporum vel comitum vel ullarum personarum non mitimus
l.17 nisi in potestate beati Petri principis apostolorum et illo papa Romano qui ibi esse videtur et ipsi rectores quot supra diximus. Si quis hoc presumserit hoc agere vel facere in primis in iram Dei incurrat, ex auctoritatem Patris et Filii et Spiritu Sancti sit excomonicatus et anatema-
l.18-tizatus, sit maledictus in agris, in viis, in semitis, et in cunctis egressibus suis, sit super eum celus ereus et terra ferrea, a planta pedis usque ad verticem capillis non sit in eo sanitas, deleatur de libro vivencium, et non scribatur cum justis, brevientur dies sanitatis ipsius,
l.19 prolonjentur tempus infirmitatis sue. Ec carta a me facta atque inconvulsa permaneat, atque omni tempore firma perduret, cum stibulacione subnixa. Facta anc carta in mense madio, feria III, anno quinto
l.20 regnante Lodovico rege. Signum Abboni virum Avani, qui carta ista scribere vel adfirmare rogavit.
l.21 Signum Unberti. Signum Ugoni. Signum Stefano. Signum Adalardi. Signum Bernardi. Signum Ugoni. Isti elemosinarii
l.22 qui condam fuerunt Avani consencientes. Rotgerius scripsit.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 517-519, n° 532.

LAURANSON-ROSAZ (Christian), Les origines d'Odon de Cluny, in Cahiers de Civilisation médiévale, 37 (1994), p. 255-269 (traduction).

ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 2, p. 91-95, n° 49 (fac-similé, p. 93-95).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1594 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1594»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1594/. Date de mise à jour : 29/03/12.