Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 76 n° 17
Numéro1593
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date19/06/936(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche345 mm
Hauteur à droite340 mm
Largeur en haut450 mm
Largeur en bas455 mm
AuteurGeoffroi, comte de NEVERS, et Eve son épouse
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-lis abba. Nos igitur, in Dei nomine, ego Gauzfredus, divina propitiante clementia comes, et uxor mea Ava recogitantes casus hujus vitȩ et remunerationem perpetuae, dona-
l.3-mus predicto manasterio pro Dei amore ac pro veratione Dei genitricis Mariae atque eorundem apostolorum Petri videlicet et Pauli, ut ipsi pii intercessores existant, pro remissione peccatorum
l.4 nostrorum, pro anima nichilominus Vuilelmi senioris mei et filii ejus Bosonis, pro animabus quoque patrum nostrorum ac matrum necnon et omnium parentum, pro salute quoque totius populi christiani,
l.5 et pro animabus insuper omnium fidelium defunctorum, aliquid de rebus juris nostri, id est villam nostram indominicatam, vocabulo Escozolas, cum omibus suis apenditiis et medietatem aeclesiae
l.6 Sancti Petri, quam Arnulfus presbiter tenet, cum veneis, curtilibus, viridigariis, domibus, edificiis, molendinis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, exitibus et regres-
l.7-sibus, cum servis et ancillis, peculio et familia utriusque sexus et aetatis, quicquid quesitum et quicquid est adinquirendum, totum et ad integrum, a die presenti et deinceps,
l.8 donamus donatumque in perpetuum esse volumus, in alimonia et stipendio monachorum Deo et sanctis ejus ibidem servientium; atque exinde omni tempore faciant quicquid facere voluerint,
l.9 recipiantque in sua prebenda quendam fratrem, nomine Ingelbertum, pro communi nostra mercede atque elemosina. Sunt vero ipsȩ res sitȩ in pago Eduense, in agro Escozolulas, sicut su-
l.10-pra diximus. Quicquid inibi hodierna die visi sumus habere et possidere, totum et ad integrum donamus atque transfundimus. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos
l.11 ipsi, quod absit, aut ullus de heredibus vel coheredibus nostris seu ulla intromissa persona contra hanc donationis cartam litem generare vel inferre presumpserit, primitus iram Dei omnipoten-
l.12-tis et offensam apostolorum miserabiliter incurrat, et a liminibus aeclesiarum extraneus habeatur, fiatque pars ejus cum Juda traditore Domini et cum Datan et Abiron quos terra vivos obsorbuit,
l.13 nullum effectum suȩ repetitionis obtineat, insuper cum cogenti fisco auri libras L coactus exsolvat; et hȩc donatio a nobis libenti animo facta et corroborata semper
l.14 et stabilis, facta et corroborata permaneat, cum stipulatione subnixa. [croix] Signum Gauzfredi comitis et signum Avae uxoris ejus qui hanc donationem
l.15 fieri et firmare rogaverunt. Signum Gozaldi. Signum Adalmari. Signum Annonis. Signum Unberti. [colonne1] Signum Ugonis. Signum Gozfredi. Signum Seimbaldi. [colonne2] Signum Raimberti. Signum Vuinimanni. Signum Odonis. [colonne3] Signum Narduini. Signum Odulrici. Signum Antigii. [colonne4] Signum Rotgrimni. Signum Bernerii. Signum Gyrberti. [colonne5] Signum Emenononis. Signum Elferici. Signum Grimferii.
l.16 Datata mense junio, anno primo quo Lodovuicus juvenis rex cepit regnare. Ego frater Jacob ad vicem cancellarii dominici scripsi, datavi.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 438-440, n° 449.
ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 1, p. 76-78, n° 15 (fac-similé p. 77-78).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1593 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1593»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1593/. Date de mise à jour : 29/03/12.