Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 76 n° 16
Numéro1592
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date08/04/936(fiabilité :édition)
LieuNevers(lat :Nivernis civitate publice)
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche340 mm
Hauteur à droite335 mm
Largeur en haut430 mm
Largeur en bas420 mm
AuteurGeoffroi, comte de NEVERS, et Eve son épouse
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-tudinem possidere mereatur. Igitur ego, in Dei nomine, Gauzfredus, disponente Deo comes, et uxor mea Ava, dum sentimus nos nimium esse peccatores, admonet nos divina
l.3 clementia ut pro peccatis nostris aliquod remedium de rebus nostris ad loca sanctorum delegare debeamus. Idcirco per hanc epistolam donationis donamus donatumque in perpetuum
l.4 esse volumus ad monasterium Cluniense quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli cuique preest domnus Odo venerabilis abbas cum turba monachorum sibi
l.5 credita Deo ibidem et sanctis ejus servientes res nostri juris Escozolas vocabulo cum omnibus villis sibi adherentibus et aeclesiam in honore beati Petri apostoli quam Arnulfus presbiter tenet cum
l.6 appendiciis omnibus, terris, domibus, edificiis, acolis, mancipiis utriusque sexus, veneis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, farinariis adjacentiis, peculium utriusque sexus,
l.7 mobilibus, inmobilibus, sicut a nobis in presenti tempore possidetur. Ea scilicet ratione ut, dum nos advixerimus, teneamus et possideamus sine ulla diminutione ipsius monasterii.
l.8 Ipsi vero monachi a die presenti aeclesiam prefatam et unum mansum in vestituram recipiant, post obitum vero quandoque nostrum omnes supradictȩ res in dominationem prefati monasterii
l.9 sine alicujus interpellatione perveniant, pro remedio videlicet animarum nostrarum ac remissione peccatorum, pro salute prolis a Deo nobis concessȩ, pro anima quoque senioris mei
l.10 Vuilelmi ac filii ejus Bosonis, pro animabus nichilominus parentum et genitorum nostrorum, insuper et pro salute omnium fidelium vivorum sive defunctorum. Sunt vero supradictȩ res sitȩ
l.11 in pago Eduense, in vicaria [Escozolulas]. Si quis vero, quod evenire non estimamus, nos ipsi, quod absit, aut ullus de heribus vel coheredibus nostris
l.12 sive aliqua intromissa persona aliquam calumpniam callide generare vel inferre presumpserit primitus iram Dei omnipotentis et offensionem apostolorum incurrat, et nomen
l.13 ejus deleatur de libro vitȩ, parsque ejus fiat cum Juda traditore Domini et cum Datan et Abiron quos terra vivos absorbuit et ne presens tempus sine ultione
l.14 transcurrat auri libras C partibus cui litem intulerit, cogente judicaria potestate, coactus exsolvat et omnis repetitio ejus frustrata permaneat nullum obtinens
l.15 effectum. Hȩc vero donatio a nobis facta et corroborata, firma et stabilis omni tempore perseveret, cum stipulatione subnixa.
l.16 [notes_tironiennes] Signum Gauzfredi comitis et signum Avanȩ uxoris ejus qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. [colonne1] [notes_tironiennes] Signum Eptini. [notes_tironiennes] Signum Elperici. [notes_tironiennes] Signum Raimberti. [notes_tironiennes] Signum Girberti. [colonne2] [notes_tironiennes] Signum Tedonis. [notes_tironiennes] Signum Ugonis. [notes_tironiennes] Signum Rotberti. [notes_tironiennes] Signum Utonis. [colonne3] [notes_tironiennes] Signum Adalberti. [notes_tironiennes] Signum Antigii. [notes_tironiennes] Item signum Antigii. [notes_tironiennes] Signum Tedrici. [colonne4] [notes_tironiennes] Signum Narduini. [notes_tironiennes] Signum Unberti. [notes_tironiennes] Signum Franconis. [notes_tironiennes] Signum Teodelgrimi.
l.17 Data mense aprili VIII die ipsius mensis, anno quo inclitus rex Rodulfus migravit a seculo. Actum Nivernis civitate publice.
l.18 Ego frater Jacob sacerdos ad vicem cancellarii dominici scripsi, datavi feria VI, in prefata civitate.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 434-436, n° 446.
ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 1, p. 73-75, n° 14 (fac-similé p. 74-75).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1592 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1592»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1592/. Date de mise à jour : 29/03/12.