Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 76 n° 15

<< < / > >>

Numéro1591

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date05/935(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche305   mm

Largeur en bas350   mm

AuteurGerberge

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Gerberge donne à l'abbaye de Cluny des biens situés dans le pagus de Mâcon ainsi que des serfs.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] In Dei nomine, ego Girburgis, consentiente filio meo Witberto ob salutem et remedium animȩ meȩ, necnon et senioris mei Teutbodi, dono res proprietatis
l.2 meȩ sancto Petro apostolorum principi, atque beato Paulo gentium prȩdicatori in loco qui Cluniacus dicitur, monachisque ibidem Deo servientibus, pro reconpensatione
l.3 sepulturȩ meȩ, ut sicuti corpus meum illorum in atrio terrȩ commendatur, ita eorum obtentu anima et spiritus meus consortio sanctorum feliciter ascisci
l.4 mereatur. Sunt igitur hȩ res in pago Matisconense, in agro Galaniacense, in villis his nominibus: in Calmeriaco scilicet villa medietatem
l.5 capellȩ, quȩ in honore sancti Leudegarii martyris Christi habetur consecrata, cum omnibus ibidem pertinentibus, in Roselliaco siquidem et in Castello
l.6 simili tenore omnia concedimus, campis, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cultum et incultum, quȩsitum et quod exquiri omni-
l.7-modis ab ullo homine potest. Dono etiam mancipia his nominibus: Arnulfum et Warnerium, Adalbertum et Albodum, cum uxoribus et in-
l.8-fantibus eorum. Insuper etiam filium Ermenberti, cum omnibus mancipiis qui ibidem videntur pertinere, et qui inibi commanere videntur
l.9 et quoscumque circumquaque commorantes perquiri rationabili inquisitione possunt. Si quis vero contra hanc donationem alicujus inquietu-
l.10-dinis calumniam inferre ullo modo temptaverit, filius, sive filia, seu aliquis propinquorum, iram Dei primitus incurrat, sitque in numero
l.11 eorum primus qui dixerunt domino Deo : Recede a nobis, et cum Juda proditore in exterioribus tenebrarum locis religetur. Insuper etiam
l.12 legali constrictus exactione, auri libras X persolvere invitus cogatur. Et ut perpetuo sicuti superius insertum est
l.13 maneat, dum advixi hanc filio meo jam superius nominato firmare rogavi, manibusque bonorum hominum, parentum scilicet, et affi-
l.14-nium meorum, roborandam plenissima constipulatione institui. Signum Witberti. Signum Arleii. Signum Gontardi. Signum Acardi. Signum Ingelberti.
l.15 Item Ingelberti. Signum Grimoldi.
l.16 DATATA MENSE MADIO, ANNO XIImo REGNANTE RODULFO REGE.
l.17 EGO FRATER BERNARDUS LEVITA SCRIPSI.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 422-423, n° 434.

ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 1, p. 70-72, n° 13 (fac-similé p. 71-72).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1591 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1591»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1591/. Date de mise à jour : 29/03/12.