Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 76 n° 11
Numéro1590
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date21/01/936(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche355 mm
Hauteur à droite350 mm
Largeur en haut255 mm
Largeur en bas270 mm
AuteurGui, abbé de GIGNY
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 etiam secularibus per scripture auctoritatem aliquid succensu concedatur. Quapropter noverint
l.3 omnes tam futuri quam presentes quia domnus Berno venerabilis pater quasdam res quȩ Gigniaco
l.4 monasterio fuerant ab ipso traditȩ Cluniensi cenobio per testamentariam auctoritatem delegavit.
l.5 Ego igitur Guido predicti cenobii Gigniensis abbas libenter com domnis fratribus id ipsum consenciens
l.6 hanc auctoritatem de ipsis rebus facio. Considerans videlicet quod ipse noster specialis pater utraque
l.7 monasteria uni domino id est beato Petro, dedicavit adque construxit et tam ipsos fratres qui
l.8 eidem beato Petro apud Cluniacum quam istos qui Gigniaco deserviunt in una fraternitate ac
l.9 germana caritate dimisit et insuper inibi sepulturam sibi locavit. Hoc igitur ego attendens secundum
l.10 auctoritatem quam prelibatus pater jam fecerat predictas res id est villam quȩ dicitur La Fracta cum omnibus
l.11 ad eam pertinentibus et cum omni alodo quem Sanson Gigniaco dedit et cum dimidio prato quod nonnus
l.12 Saimo similiter dedit ad Cluniacum, ea ratione ex fratrum consensu trado ut per singulos annos
l.13 cera XII denariorum pretio valens missa Sancti Petri pro vestitura Gigniaco reddatur. Fratres
l.14 vero res easdem sine ulla contradictione possideant, ita tamen ut eas in aliena potestate
l.15 non obligent sed ipsi perpetualiter eas in usu habeant, nisi forte, quod absit, locus ipse
l.16 vel habitatores ad canonicam vel secularem conversationem redierint. Ut autem haec auc-
l.17-toritas firmiter permaneat, hanc manu [propria] firmo domnisque fratribus firmare facio.
l.18 Signum Vuidonis abbatis. Signum Vuineranni monachi. Signum Gualanni monachi.
l.19 Signum Juliani. Signum Saimoni. Signum Raginelmi. Signum Deodati. Signum Ermendradi. Signum Ardrici.
l.20 Signum Vuitbaldi.
l.21 Ego Rotgarius sacerdos rogatus scripsi et sub[s]cripsi, atque datavi XII kalendas februarii, anno tercio regnante Radulfo rege.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 412-413, n° 425.
ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 1, p. 56-58, n° 9 (fac-similé p. 57-58).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1590 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1590»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1590/. Date de mise à jour : 29/03/12.