Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 76 n° 14
Numéro1589
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date05/06/933(fiabilité :édition)
LieuSigy-le-Châtel(lat :Sitgiaco villa)
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche195 mm
Hauteur à droite205 mm
Largeur en bas380 mm
AuteurGoduldricus et Rothildis son épouse
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Cluniaco ubi preest domnus Odo venerabilis abbas. Igitur ego, in Dei nomine, Goduldricus et conjunx mea Rottildis donamus ad predictum
l.3 locum aliquid de rebus nostris donatumque in perpetuum esse volumus : hoc est mansos duos indominicatos in alimenta monachorum ibidem consis-
l.4-tentium. Sunt ipsi mansi siti in pago Matisconense, Augustidunense in vicaria Sidunense, in villa quȩ dicitur Vallis. Est enim unus man-
l.5-sus quem conquesivimus de Ragamundo, alius vero de Leotardo et alia terra de Martino, totum et ad integrum dona-
l.6-mus cum omni supraposito et cum omnibus apendiciis ad eosdem mansos pertinentibus cum vineis, campis, silvis, pratis, aquis aquarum-
l.7-ve decursibus, molendinis, curtiferis, exitus et regressus et omnia quequȩ ad predictos mansos aspicere videntur donamus
l.8 et de servis nostris his nominibus Landoenum, et uxorem ejus Frodoildis, et filium eorum Georgium. Hec omnia ad predictum locum
l.9 pro remedio animarum nostrarum necnon et filiorum nostrorum et omnium parentum nostrorum insuper et omnium fidelium christiano-
l.10-rum donamus ut Deus omnipotens nomina nostra ascribere dignetur in libro vitȩ. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, aliquam
l.11 calumniam contra hanc donationem generare presumpserit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et insuper cum cogen-
l.12-ti fisco auri libras II coactus exsolvat et hec donatio semper firma et inlibata permaneat stipulatione adnixa.
l.13 Signum Goduldrici et uxoris ejus Rottildis qui hanc donacionem fieri et firmare rogaverunt. Signum Ragamundi qui consensit.
l.14 Signum Rotardi. Signum Accardi. Signum Vuiniberti.
l.15 Datata mense junio, nonas ejusdem mensis, anno X regnante Rodulfo rege. Actum Sitgiaco villa. JACOB, sacerdos rogitus scripsit vice cancellarii dominici.
Bibliographie
ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 1, p. 67-69, n° 12 (fac-similé p. 68-69).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1589 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1589»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1589/. Date de mise à jour : 29/03/12.