Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 76 n° 12
Numéro1587
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date04/931(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseMâcon
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche210 mm
Hauteur à droite225 mm
Largeur en haut245 mm
Largeur en bas240 mm
AuteurPrêtre Wandalfridus
BénéficiaireAbbaye de CLUNY
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 erogandi potestatem habere debeat si quis Deo sanctisque ejus aliquid de proprio jure delegare ac tradere
l.3 sponte voluerit. Quapropter ego, in Dei nomine, Vuandalfredus, sacerdos, venturi judicii examen prȩcavens
l.4 presentisque seculi crebrescentes ruinas pertimescens, divina pieate conpunctus, pro meorum remissione
l.5 peccatorum vel omnium parentum meorum atque omnium fidelium Christianorum dono aliquid de jure meae
l.6 proprietatis Cluniaco monasterio quod est in pago Matisconinse situm, in honore Dei ac beatorum apostolorum
l.7 Petri et Pauli consecratum, cui domnus Odo venerabilis abba preesse videtur : hoc est vinea mea indomi-
l.8-nicata quȩ est sita in pago Matisconinse, in agro Maciacense, in villa quȩ dicitur Canivas. Terminatur
l.9 vero ipsa vinea a duobus lateribus terra sive possessio ipsius donatoris vel coheredum suorum, ab una fronte
l.10 terra Sicberti, a quarta vero fronte terra Leotgardi et filiorum suorum seu ipsorum heredum. Proten-
l.11-ditur autem predicta vinea ex una parte in longum perticas XIII et dimidium, ex alia parte perticas XII
l.12 et dimidium, a duabus vero frontibus perticas V. Infra has terminationes seu perticationes totum et ad in-
l.13-tegrum dono in alimenta monachorum in eodem coenobio Christo famulantium, ea scilicet ratione
l.14 ut, quamdiu Deo tribuente advixero, usu fructuario teneam ac singulis annis censuali revesticione
l.15 dimidium vini modium tempore vindemiae rectoribus ejusdem loci restituam. Post discessum quoque meum
l.16 ad prefatum locum sine alicui interpellatione revertatur. Si quis vero, quod futurum esse minime credo, si
l.17 ego ipse, quod absit, aut ullus de heredibus vel coheredibus meis seu ulla opposita persona contra hanc donatio-
l.18-nem aliquam calumniam generare presumpserit, non vindicet quod repetit sed partibus ejusdem loci
l.19 cui litem intulerit, auri libras III coactus exolvat, a liminibus quoque aecclaesiarum et a consortio Christianorum
l.20 extraneus habeatur et hȩc donatio semper firma permaneat stipulatione adnixa. Signum Vuandalfredi
l.21 qui hanc donationem fieri vel adfirmare rogavit. Signum Teotbrannus, Gisbaldus, qui consenserunt. Signum
l.22 Sigaldi. Signum Vuaningi. Signum Anselardi. Signum Sendeleni.
l.23 DATA MENSE APRILI, ANNO VIII REGNANTE RODULFO REGE. [chrisme] JACOB ad vicem cancellarii scipsit.
Bibliographie
BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 372-373, n° 392.
ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 1, p. 59-61, n° 10 (fac-similé p. 60-61).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1587 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1587»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1587/. Date de mise à jour : 29/03/12.