Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 76 n° 5

<< < / > >>

Numéro1581

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date11/09/910(fiabilité :édition)

LieuBourges(lat :Bituricae civitatis publice)

DiocèseMâcon

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche605   mm

Largeur en bas435   mm

AuteurGuillaume Ier, duc d'AQUITAINE

BénéficiaireAbbaye  de  CLUNY

Regeste

Guillaume Ier, duc d'Aquitaine, fonde l'abbaye de Cluny.

Fac-similé

Texte

l.1[chrisme] Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei dispensacio quibusque ditibus consulit ut ex rebus quae transitorie possidentur si eis bene utantur semper mansura valeant
l.2 proemia promereri. Quod videlicet divinus sermo possibile ostendens atque ad hoc omnino suadens dicit: Diviciȩ viri redemptio animȩ ejus. Quod ego Guillelmus dono Dei comes
l.3 et dux sollicite perpendens ac propriȩ saluti dum licitum est providere cupiens ratum immo pernecessarium duxi ut ex rebis quae michi temporaliter conlata sunt, ad emolumentum ani-
l.4-mae aliquantulum inperciar. Quippe qui adeo in his videor excrevisse ne fortassis totum ad curam corporis in suppremo redarguar expendisse quin pocius cum subprema sors cuncta
l.5 rapuerit quiddam michi gaudeam reservasse. Quae scilicet causa nulla specie vel modo congruentius posse fieri videtur nisi ut juxta Christi preceptum: Amicos michi faciam pauperes ejus,
l.6 utque hujusmodi actio non ad tempus set continue peragatur monastica professione congregatos ex propriis sumptibus sustentem. Ea siquidem fide, ea spe, ut quamvis ipse cuncta
l.7 contempnere nequeam tamen dum mundi contemptores quos justos credo susceperim justorum mercedem accipiam. Igitur omnibus in unitate fidei viventibus Christique misericordiam
l.8 prestolantibus qui sibi sucessuri sunt et usque ad seculi consummationem victuri notum sit quod ob amorem Dei et salvatoris nostri Jhesu Christi res juris mei sanctis apostolis Petro videlicet et Paulo de propria
l.9 trado dominatione, Clugniacum scilicet villam cum cortile et manso indominicato et capella quae est in honore sancte Dei genetricis Mariae et sancti Petri apostolorum principis cum omnibus rebus
l.10 ad ipsam pertinentibus, villis siquidem, capellis, mancipiis utriusque sexus, vineis, campis, pratis, silvis, aquis earumque decursibus, farinariis, exitibus et regressibus cultum et incultum cum omni integritate.
l.11 Quae res sitȩ sunt in comitatu Matisconense, vel circa, suis unaquȩque terminis conclusae. Dono autem haec omnia jamdictis apostolis, ego Vuillelmus et uxor mea Ingelberga primum pro amore Dei, inde pro
l.12 anima senioris mei Odonis regis, pro genitoris ac genitricis maee, pro me et uxore mea salute scilicet animarum nostrarum et corporum, pro Avane nichilominus quae michi easdem res testamen-
l.13-tario jure concessit, pro animabus quoque fratrum ac sororum nostrorum nepotumque ac omnium utriusque sexus propincorum, pro fidelibus nostris qui nostro servitio adherent, pro statu etiam ac integritate
l.14 catholicae religionis. Postremo sicut omnes Crhystiani unius compage caritatis ac fidei tenemur ita pro cunctis, preteritorum scilicet presencium sive futurorum temporum orthodoxis hȩc donatio fiat.
l.15 Eo siquidem dono tenore ut in Clugniaco in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli monasterium regulare construatur ibique monachi juxta regulam beati Benedicti viventes congregentur, qui ipsas res
l.16 perhennis temporibus possideant, teneant, habeant, ordinent. Ita duntaxat ut ibi venerabile oracionis domicilium, votis ac subplicationibus fideliter frequentetur, conversatioque celestis omni
l.17 desiderio et ardore intimo perquiratur et expetatur, sedule quoque orationes, postulationes adque obsecrationes Domino dirigantur, tam pro me quam pro omnibus, sicut eorum memoria superius digesta est.
l.18 Sintque ipsi monachi cum omnibus prescriptis rebus sub potestate et dominatione Bernonis abbatis qui quamdiu vixerit secundum suum scire et posse eis regulariter presideat. Post discessum vero ejus,
l.19 habeant idem monachi potestatem et licentiam quemcumque sui ordinis secundum placitum Dei adque regulam sancti Benedicti promulgatam eligere maluerint abbatem adque rectorem, ita ut nec nostra nec alicujus
l.20 potestatis contradictione contra religiosam duntaxat eleccionem inpediantur. Per quinquennium autem Rome ad limina apostolorum ad luminaria ipsorum concignanda, X soldos prefati monachi persolvant
l.21 habeantque tuitionem ipsorum apostolorum adque Romani pontificis defensionem. Et ipsi monachi corde et animo pleno prelibatum locum proposse et nosse suo edificent. Volumus etiam ut nostris successorumque nostrorum
l.22 temporibus, prout oportunitas adque possibilitas ejusdem loci sese dederit cotidie misericordiae opera pauperibus indigentibus advenis peregrinantibus summa intencione ibidem exibeatur.
l.23 Placuit etiam huic testamento inseri ut ab hac die nec nostro, nec parentum nostrorum, nec fastibus regiȩ magnitudinis nec cujuslibet terrenȩ potestatis jugo subiciantur idem monachi ibi congregati.
l.24 Neque aliquis principum sȩcularium, non comes quisquam, nec episcopus quilibet, non pontifex supradicte sedis Romanae, per Deum et in Deum, omnibusque sanctis ejus et tremendi judicii diem, contestor,
l.25 deprecor, invadat res ipsorum servorum Dei. Non distrahat, non minuat, non procamiet, non beneficiet alicui, non aliquem prelatum super eos contra eorum voluntatem constituat. Et ut hoc nefas
l.26 omnibus temerariis ac improbis arcius inibeatur, adhuc idem inculcans subjungo. Et obsecro vos, o sancti apostoli et gloriosi principes terrȩ Petre et Paule, et te pontifex pontificum apostolicȩ
l.27 sedis, ut per auctoritatem canonicam et apostolicam quam a Deo accepistis, alienetis a consortio sanctae Dei ȩcclesiȩ et sempiternȩ vitȩ, predones et invasores adque distractores harum rerum
l.28 quas vobis hilari mente promtaque voluntate dono; sitisque tutores ac defensores jamdicti loci Clugniaci, et servorum Dei ibi commanencium, harum quoque omnium facultatum
l.29 propter clementiam et misericordiam piissimi redemptoris. Si quis forte, quod absit et quod per Dei misericordiam et patrocinia apostolorum evenire non estimo, vel ex propinquis aut extraneis vel ex
l.30 qualibet condicione sive potestate qualicunque calliditate contra hoc testamentum quod pro amore Dei omnipotentis ac veneratione principum apostolorum Petri et Pauli fieri sanccivi
l.31 aliquam concussionem inferre temptaverit, prumum quidem iram Dei omnipotentis incurrat auferatque Deus partem illius de terra vivencium, et deleat nomem ejus de libro
l.32 vitae, fiatque pars illius com his qui dixerunt domino Deo : Recede a nobis, et cum Dathan et Abiron quos terra ore aperto deglutivit, et vivos infernus absorbuit perhennem
l.33 dampnationem incurrat. Sotius quoque Judae proditoris Domini effectus aeternis crutiatibus retrusus teneatur. Et ne ei in presenti seculo humanis oculis inpune transire videatur
l.34 in corpore quidem proprio futurȩ damnationis tormenta experiatur, sortitus duplicem direptionem cum Haeliodoro et Antiocho quorum alter acris verberibus coercitus
l.35 vix semivivus evasit; alter vero nutu superno percussus putrescentibus menbris et scatentibus vermibus miserrime interiit. Caeterisque sacrilegis qui aerarium domus
l.36 Domini temerare presumpserunt particeps existat. Habeatque nisi resipuerit archiclavum totius monarchiae ecclesiarum juncto sibi sancto Paulo obstitorem, et ameni paradisi
l.37 aditus contradictorem, quos si vellet habere poterat pro se piissimos intercessores. Secundum mundialem vero legem his quibus calumniam intulerit C auri libras
l.38 cogente judiciaria potestate coactus exsolvat; et egressio appetus illius frustrata nullum omnino effectum obtineat. Sed hujus firmitas testamenti omni
l.39 auctoritate suffulta semper inviolata ac inconcussa permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Bituricae civitatis publice. [croix] WILELMUS EGO HANC
l.40 AUCTORITATEM FIERI ET FIRMARE ROGAVI, AC MANU PROPRIA ROBORAVI. SIGNUM INGELBERGAE, UXORIS EJUS.
l.41 [chrisme] MADALBERTUS, PECCATOR, BITURIGENSIS ARCHIEPISCOPUS [SUBSCRIPSI]. [chrisme] ADALARDUS EPISCOPUS. [chrisme] ATTO, PECCATOR, EPISCOPUS [SUBSCRIPSI].
l.42 SIGNUM WILLELMI COMITIS, NEPOTIS EJUS DOMNI COMITIS. SIGNUM ARMANNI. SIGNUM WIGONIS. SIGNUM UGBERTI. SIGNUM STEPHANI. SIGNUM HERACLI. SIGNUM GOTBRANNI. SIGNUM GAUZFREDI VICECOMITIS.
l.43 Signum Ursonis Greci. Signum Rataldi.
l.44 Signum Teutardi. Signum Isnardi. Signum Rainberti. Signum Isengerii. Signum Rotberti. Signum Otberti. Signum Girberti. Signum Bermundi. Signum Gerardi. Signum Amblardi. Signum Aimardi. Signum Achedei.
l.45 Signum Widonis. Signum Grimberti. Signum Unberti. Signum Arnaldi. Signum Ainardi. Signum Rotberti. Signum Bodonis. Signum Atsonis. Signum Girbaldi. Signum Ismidonis. Signum Ademari.
l.46 Signum Teotberti. Signum item Teotberti. Signum Bernardi. Signum Walonis. Signum Geraldi. Signum Truanni.
l.47 DATA TERCIA IDUS SEBTEMBRIS, ANNO UNDECIMO REGNANTE KAROLO REGE, INDICTIONE XIII.
l.48 Ego Oddo, laevita, ad vicem cancellarii scripsi et subscripsi.

Bibliographie

BERNARD (Auguste), BRUEL (Alexandre), Recueil des chartes de l'abbaye de Cluny, Paris : Imprimerie Nationale, 1876-1896, 6 vol., t. 1, p. 124-128, n° 112.

ATSMA (Hartmut) et VEZIN (Jean), Les plus anciens documents originaux de l'abbaye de Cluny, 3 vol., Turnhout, 1997-2002 (Monumenta paleographica medii aevi, series gallica), t. 1, p. 33-39, n° 4 (fac-similé p. 37-39).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°1581 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1581»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1581/. Date de mise à jour : 29/03/12.