Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 75 n° 21
Numéro1577
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date18/05/863(fiabilité :édition)
LieuLyon(lat :civitate Lugduni)
DiocèseLyon
RégionRhône/Alpes
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche410 mm
Largeur en bas575 mm
AuteurLothaire II, roi de LOTHARINGIE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-PIERRE-LES-NONNAINS de LYON
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 nanciscendam adfuturum fore non ambigimus. Igitur comperiat omnium fidelium sanctae Dei ecclesiae nostrorumque praesentium scilicet et futurorum universitas, quia, dum ad monasterium, quod est in veneratione beati Petri principis apostolorum inter Ararim
l.3 et Rodanum situm in burgo Lugdunensi, orationis causa devenissemus, dignum duximus ob amorem Dei et emolumentum animae genitoris nostri ac genetricis necnon et dilecti fratris nostri Hludovici imperatoris, fratris etiam nostri Karoli quondam piissimi regis, cujus ibidem corpus sepulturae
l.4 traditum est, seu ut delictis nostris superna misericordia facilius ignoscat, aliquantula rerum nostrarum largitate eundem coenobium ditaremus. Quocirca hos excellentiae nostrae decrevimus fieri apices, per quos eidem monasterio Sancti Petri seu ecclesiae Sanctae Mariae res quasdam
l.5 nostrae proprietatis in comitatu Mauriensi conjacentibus tribuimus, cellam videlicet Sancti Maximini cum edificiis suprapositis, ad quam pertinere noscuntur inter ingenuiles et serviles mansi triginta quinque cum omnibus rebus et mancipiis illuc juste et legaliter
l.6 pertinentibus, quatinus deinceps ad remunerationem praefatorum piissimorum principum atque salvationem amantissimae conjugis nostrae Vualdradae et filii nostri Ugonis ad luminaria inibi concinanda seu stipendia famularum jugiter ibi Deo famulantium
l.7 supplenda perpetuis temporibus perseverent. Et nullus successorum nostrorum vel pontifex ejusdem loci in alios usus eandem cellam cum rebus et mancipiis ibidem pertinentibus transferre praesumat, nisi, ut praediximus, ad quoti-
l.8-diana stipendia vel luminaria praeparanda. Et ut haec nostrae largitionis atque roborationis auctoritas inviolabilem optineat firmitatem, manu propria subter firmavimus et anuli nostri impressione jussimus insigniri.
l.9 SIGNUM [monogramme] HLOTHARII GLORIOSI REGIS.
l.10 [chrisme] ERCAMBALDUS REGIAE DIGNITATIS ARCHICANCELLARIUS RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.11 Data XV kalendas junii, anno Christo propitio regni domni Hlotharii gloriosi regis octavo, indictione XII. Actum civitate Lugduni. In Dei nomine, feliciter. Amen.
Notes
Bibliographie
SCHIEFFER (Th.), Die Urkunden Lothars I. und Lothars II., Berlin-Zurich, 1966 (MGH Diplomata Karolinorum, 3), p. 414-416, n° 19.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1577 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1577»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1577/. Date de mise à jour : 29/03/12.