Paris, BNF, coll. de Bourgogne t. 75 n° 4
Numéro1576
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date30/04/779(fiabilité :édition)
LieuHerstal(lat :Haristalio)
DiocèseChalon/Saône
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche435 mm
Hauteur à droite430 mm
Largeur en haut520 mm
Largeur en bas555 mm
AuteurCharlemagne, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-MARCEL de CHALON SUR SAONE
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 quidem climenciae cunctorum decet acomodare aure benigna, precipue que pro conpendio animarum a precidentibus regibus, antecessoribus nostris, ad loca ecclesiarum probamus esse indultum, devota debemus mente perpendere et congrua beneficia, ut
l.3 mereamur ad mercedem esse participes, non negare, sed robostissema jure pro nostris oraculis confirmare. Igitur magnificus vir Hucbertus, rector basilici Sancti Marcelli martheris, que ponetur sub opedum Cabiloninsis urbis, ubi ipsi preciosus domnus in corpore requiescit,
l.4 nostre celsitudinis intullit suggestionem, eo quod antecessoris nostri, anterioris reges, vel bonae moriae domnus et genitur noster Pippinus [quonda]m rex, per eorum precceptiones i[ntegras] emunitates ad ipso monastirio concessissent, aut in villas aut super terras ipsius monastirii nullus
l.5 judex publicus nec nulla judiciaria potestas ad causas audiendum vel frida exigendum aut fidejussoris tollendum aut mansionis aut paratas faciendum nec nullas requisicionis requirendum ibidem ingredere non debirent. Unde et ipsas preceptionis antecessorum
l.6 regum et confirmationis eorum jamdictus Hucbertus nobis ostendedit ad relegendas et ipsus beneficius moderno tempore adserit esse conservatus; sed pro firmitatis studium petiit climenciae regni nostri, ut hoc denuo ad ipso monastirio nostra deberet auctoritas confirmare.
l.7 Cujus petitionem pro mercedis nostre augmentum plena et integra gratia visi fuemus concessisse vestra conperiat magnitudo. Propteria ergo jubemus, ut inspectas ipsas priorum principum auctoritatis ut neque vos neque junioris seo successorisque vestri nec nullus quislibet de judi-
l.8-ciaria potestate in villas ipsius monastirii, quod presente tempore abere videtur aut inantea a Deo timentibus hominibus f[uer]int conlatas aut conlaturas, nullus judex publicus ad causas audiendas vel freda exigendas aut fidejussoris tollendum vel mansionis aut pa-
l.9-ratas faciendum nec nullas reddibution[es] requirendum ibidem ingredere non pre[sumatis] nec in integra [emunitat]e de omnes vi[llas in quoslibet pagos adquisitas, simul atque quicquid junctis] et bisuinsis redd[ibutionibus] vel ubicumque in regno n[ostro] habere videt[ur, tam de ingenuis quam]
l.10 et de servientibus ceterisque nationibus distringendum nec nulla reddibutione requirendum ibidem [ingre]dere non presumant, [set sicut] p[er be]neficium antecessorum [regum ad j]amdicto monasterio usque nunc fuit conservatus, ita et deinceps per nostram auctorita[tem generaliter]
l.11 maneat inconvulsum. Et si anteactis temporibus per aliqua neclegentia abbatibus aut theped[itate] rectoribus aut presumpcione judicium de ipsas emunitates f[uer]it minuatum aut raptum evulsumque aud extractum, nostris auctoritatibus et beneficiis [restauretur]
l.12 et ulterius quod consensimus neque vos neque junioris vestri infrangere nec violare non presumatis. Et si quis fuit dux vel comis domesticis vecariis seo qualiscumque judiciaria potestate succinctus, indulgentia[m] bonorum aut bonitatem piorum
l.13 aut Christianorum aut regum, antecessorum nostrorum, ipsas inrumpere aut violare presumserit, soledus sexcentus munerum [se co]gnus[cat] esse culpabilem, ita ut duas partes in archevum ipsius monastirii reddat et tercia parte ad fisci nostro sa-
l.14-cello multa conponat, ut non delectet eis ultro, qui rapet, antecessoris n[ostri] aut boni christiani concesserunt vel indul[serunt, ab impiis hominib]us lacerare. E[t quicqu]id exind[e] fiscus [noster] potuerat sperare, in luminaribus ipsius ecclesiae Sancti
l.15 Marcelli marteris pro stabilitate regni nostri seo nastra subsequente progeniae proficiat in augmentum. Et ut hec auctoritas tam presente quam et futuris temporibus Deo adjuvante firma stabilitate debiat perdurare, subter
l.16 eam signaculis propria mano decrevimus roborare.
l.17 SIGNUM [monogramme] CAROLI G[LORIOSISS]IMI REGIS.
l.18 [chrisme] VUIGBALDUS AD VICEM RADON [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.19 Data pridie kalendas [ma]ias anno [undecimo et quinto regni] nostri. Actum Haristal[io].
Bibliographie
MÜHLBACHER (E.), Die Urkunden Pippins, Karlmanns und Karls des Grossen, Hanovre, 1906 (MGH Diplomata Karolinorum, 1), p. 171-173, n° 123.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 1, pl. 28 (fac-similé).
CHARTAE LATINAE Antiquiores, Olten, puis Zurich, 1954-, t. 17, p. 3-6, n° 651 (fac-similé p. 4-5).
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°1576 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1576»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1576/. Date de mise à jour : 29/03/12.