Tours, AD Indre-et-Loire, H 1042
Numéro1574
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1037(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche410 mm
Largeur en haut290 mm
Largeur en bas292 mm
AuteurEudes II, comte de BLOIS
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 mortalibus conferat sempiternam, justum satis esse probatur ut qui et peccatis obstringuntur et divitiis locuple-
l.3-tantur, donis Dei indulgentiam a Deo peccatorum et vitȩ insuper aeternae emant sibi premium. Quod ego comes ODO mecum
l.4 sepe revolvens, et quia plurima de sȩculari conversatione peccata contraxerim multas quoque a Deo terrenas
l.5 divitias acceperim considerans, decrevi pauperum Christi inopiam mea temporali supplere in hoc seculo abundan-
l.6-[tiam] ut et illorum in futuro meam necessitatem abundantia suppleat sempiterna. Fratribus igitur qui in
l.7 [Majo]ri Monasterio Deo sanctoque Martino serviunt, et cum paupertate spiritus rerum quoque secularium pauperiem vo-
l.8-luntaria ab renuntiatione professi sunt, aliqua da[...] disposu[i d]e his quae ab omnium largitore
l.9 licet immeritus dispensanda potius quam retinenda suscepi. Dederam quidem eis jampridem
l.10 aquam Fontis Cari cum omni piscaria sicut eam tenebam liberam et quietam, sed vivarium quoddam non
l.11 longe ab illa aqua situm michi retinueram quod propriis usibus deservire volebam. Sed ut plenior et per-
l.12-fectior elemosinȩ illius fiat oblatio, hoc quoque vivarium sicut et cȩteram aquam et piscariam predictis
l.13 fratribus solidum quietumque concedo. Hoc autem ago pro Dei maxime sanctique Martini amore fratrumque
l.14 supradictorum sustentatione, ut que mei memoria apud ipsos semper habeatur, et sicut nichil
l.15 michi retinui vel cuiquam alii homini vel in predicta aqua vel in vivario concessi, sed
l.16 totum sine cujuslibet qualicumque consuetudine illorum potestati subicio, ita et ab ipsis nunquam
l.17 mei mentio in orationibus suis relinquatur. Facio autem hoc assensu conjugis meȩ Ermengardis nomine fili-
l.18-orumque meorum Tetbaldi et Stephani voluntate, ut habeant mecum sicut in dono sic in premio participium,
l.19 [hujus qu]oque doni cartam signo meo corroboro, fideliumque meorum manibus corroborandam trado. [colonne1] [Signum Odo]nis comitis [croix]. Signum Tetbaldi comitis [croix]. Signum Gelduini de Bretulio. Signum Arduini filii ejus. Signum Gualeranni fratris ejus. [colonne2] Signum Hermengardis comitissae [croix]. Signum Stephani comitis [croix]. Signum Nivelonis. Signum Guarini prepositi. Signum Burcardi monachi.
l.19 [sceau].
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1574 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1574»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1574/. Date de mise à jour : 29/03/12.