Tours, AD Indre-et-Loire, H 1002 n° 2
Numéro1573
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1060(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche367 mm
Hauteur à droite386 mm
Largeur en haut296 mm
Largeur en bas294 mm
AuteurHamelin de LANGEAIS
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Karo. Dicebat enim se tali convenientia in tempore domni abbatis Alberti concessisse ut construeretur sclusa illa, quod buccharia ejusdem sclusȩ, et ea loca per
l.3 quȩ defluit aqua subter rotas molendinorum, quȩ vulgo dicuntur Interrotica, a nullo nostrorum monacho unquam clauderentur, quo per eas et navigium et pisces facile pos-
l.4-sent transire quo vellent. Contigit autem quadam vice navigium ejusdem per illum locum debere transire, et inventa est buccharia congerie ramorum et lapidum
l.5 aliquantulum opturata, quod sive violentia aquȩ illic attraxerat, sive aliquis injecerat, pȩnitus ignoramus. Ob hoc vehementer iratus Hamelinus contra nos, mandavit
l.6 nobis ut staremus ei ad justitiam. Sin autem, ipse cito subverteret sclusam nostram et insuper tantum mali nobis faceret, quousque ad justitiam nos posset habere. Tali non
l.7 jure sed forcia coacti venimus ad concordiam cum illo, et donavimus ei centum solidos masculorum denariorum Turonensium, tali convenientia, ut sclusam nostram ita quietam habe-
l.8-amus, quatinus in nostra potestate sit bucchariam transmutare in melius per totam sclusam ubicumque nobis placuerit, tali tamen loco, ubi liberum prebeat iter navigio et
l.9 piscibus transeundi quo voluerint. Et si ita aliquando defecerit aqua, ut non possint molendini nostri molere, possumus si velimus absque ulla calumnia clau-
l.10-dere et iterum aperire unum de illis locis, quȩ superius diximus vulgo apellari Interrotica. Buccharia vero, licet faciamus eam ubi voluerimus, nunquam tamen obstruetur,
l.11 nisi per licenciam Hamelini vel ministerialis ipsius. Sed si ita rarescat aqua, ut necessarium sit claudere bucchariam, ibit ad eum vel ministerialem ejus monachus
l.12 qui preerit illi obȩdientiȩ, et dabit ei licentiam obstruendi bucchariam. Et si homo Hamelini veniens inveniat bucchariam obstructam, sine sua vel domini sui licenciam,
l.13 illa prima vice non deputabit hoc ad forfacturam, sed monebit monachum illius obȩdientiȩ ut aperiat eam, et aperiet[ur..]lla vice sine accusatione forfacturae.
l.14 Post primam vicem si iterum obstruatur nesciente Hamelino vel homine ejus, quicumque probari poterit hoc fecisse, emendabit plane forisfactum tali lege quali vivet.
l.15 Factum est hoc apud Lengiacum castrum, in domo ipsius Hamelini, in presentia uxoris suȩ, concedentibus Galterio filio suo, et Hersinda filia sua, astan-
l.16-te etiam Paganello filiastro ejus. Galterius filius ejus dixit quod non concederet hanc convenientiam, nisi haberet inde XII denarios. Pro quo dedit ei domnus Odo prior
l.17 quotquot ibi habebat denarios, id est VIIIIvem, et ita concessit, Hersindȩ datus est unus denarius, Paganello II denarii. Hoc viderunt et audierunt testes:
l.18 Harduinus filius Fulcherii de Malli, Arnulfus Cochart, Hugo Passapictavinum, Laurentius,
l.19 Marinus senescalcus Hamelini, Haimericus frater ejus, Hugo Froissa Lanam, Burgaldus. De nostris, Odo coquus.
l.20 Isti affuerunt de monachis qui fecerunt hanc convenientiam: domnus Odo prior qui fuit prepositus apud Chainartium, [colonne1] Gaufredus nepos Raherii monachus, Adam monachus, Gausbertus hospitalarius monachus.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1573 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1573»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1573/. Date de mise à jour : 29/03/12.