Tours, AD Indre-et-Loire, H 1034

<< < / > >>

Numéro1572

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date07/08/1067(fiabilité :texte)

LieuChaumont-sur-Loire(lat :apud castri Calvi Montis)

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche759   mm

Hauteur à droite768   mm

Largeur en haut630   mm

Largeur en bas644   mm

AuteurRobert le Bourguignon, seigneur  de  SABLE, et Havise son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Robert de Sablé et son épouse Havise donnent à Marmoutier l'église Saint-Malo du château de Sablé pour y établir un prieuré et organisent le fonctionnement d'un marché.

Fac-similé

Texte

l.1 NOTUM ESSE OMNIBUS VOLUMUS QUOD EGO ROTBERTUS DE SABLULIO ET UXOR MEA HADVISA DEDIMUS SANCTO MARTINO MAJORIS MONASTERII ET MONACHIS EJUS ECCLESIAM SANCTI MACUTI CUM COETERIS OMNIBUS ECCLESIIS EJUSDEM CASTRI
l.2 pertinentibus ad prȩdictam ecclesiam canonicalem, ita ut quando aliquis de canonicis morietur aut monachus fiet, veniant paulatim praebendȩ eorum in potestatem monachorum, donec ablatis illis quatuor
l.3 canonicis, quatuor pro eis monachos abbas Majoris Monasterii ibidem constituat. Dedimus quoque supradictis monachis unam mediaturam terrae cum pratis quae ad illam pertinent, et exampliationes bosci
l.4 de Boeria quae erant meae propriae, dedimus etiam illis terram ad burgum faciendum solutam et quietam sine ullis consuetudinibus praeter has quas hic memoramus. In die mercati mei quamcunque rem
l.5 vendiderit homo monachorum sive in burgo illorum sive in meo mercato prȩter panem et vinum, et carnem mortuam, dabit michi inde teloneum. De pane autem vel de vino vel carne mortua si vendiderit
l.6 ea domi suȩ, nichil habebo. Si mercator cursorius fecerit venditionem aut emptionem in burgo monachorum cum homine illorum, habebo ego theloneum de mercatore, illi vero de homine suo nisi in die
l.7 mercati. Sed si ille mercator fecerit michi aliquam injuriam vel de ipso theloneo, vel de quacunque re, non tamen repetam eum in burgo eorum, nec faciam ei quicquam molestiȩ dum in eo manebit. Similiter
l.8 si homo monachorum fecerit qualecunque forisfactum cuilibet homini, faciet ille homo clamorem inde ad praepositum monachorum. Qui si noluerit inde rectum facere, veniet ille ad monachum, per quem
l.9 si non potuerit rectum consequi, referetur causa ad me. Quod si nec ego potuero impetrare a monacho ut de homine suo rectum faciat, non tamen faciam ullam vim consistenti in burgo monachorum
l.10 aut in aliqua re illorum. Extra autem si invenero injuriosum, compellam eum stare ad justitiam. Si vero aliquis homo qui non sit mercator cursorius vendiderit aliquid aut emerit in burgo monachorum,
l.11 aliis diebus prȩter diem mercati, dabit illis theloneum non michi. Dedimus quoque supradictis monachis in Losdunensi ecclesiam de Anglario et omnia quȩ ego propria habebam pertinentia ad illam ecclesiam
l.12 et quod alius habet in ipsa ecclesia si aliquo modo vel dono vel precio potuerint adquirere, concedimus nos et filii nostri. Dedimus etiam illis sex arpennos vineae sitos in Losdunensi, et decimum
l.13 denarium, et decimum porcum pastuagii de Brionensi. Et prȩter hȩc, pastionem ad quingentos porcos in perpetuum. Hanc elemosinam fecimus ego et uxor mea pro animabus nostris et pro anima comitis Gaufredi,
l.14 et pro animabus parentum nostrorum, et filiorum nostrorum, ac filiarum, et pro anima Gaufredi fratris Hadvisȩ uxoris meae, et pro animabus fratrum meorum Hainrici et Guidonis. Et ut haec elemosina pro qua perpetuam
l.15 quȩrimus mercedem, ipsa quoque perpetua et inviolabilis permaneret, fecimus eam confirmari auctoritate Philippi regis Francorum, dum esset ipse rex in obsidione castelli Calvi Montis, et Balduini cognati
l.16 ipsius regis filii Balduini comitis Flandriae, et comitis Gaufredi de cujus casamento erat, et uxoris ejus nomine Julittae, et fratris ejus Fulconis, tum etiam Bartholomei Turonensis archiepiscopi in cujus
l.17 erat archiepiscopatu et ad quem singulariter cura tunc pertinebat Cynomannensis episcopatus, in quo post Vulgrinum episcopum nondum erat alius substutus. Affuerunt huic auctoramento regali,
l.18 principali et pontificali, Gausfridus episcopus Parisiacensis, Adhericus episcopus Aurelianensis, Ivo episcopus Sagiensis, Baldricus equilibrator regis, Ingenulfus magister pincerna, Radulfus dapifer, Walerannus camerarius,
l.19 Fulco filius Gervisi, et Gervisus frater ejus, Rotbertus Gifardus, Petrus cancellarius subscripsit, Eustachius firmavit capellanus, Gausfredus capellanus similiter firmavit.
l.20 SIGNUM GAUFREDI COMITIS ANDEGAVENSIS [croix]. SIGNUM PHILIPI REGIS [croix]. SIGNUM BALDUINI COMITIS FLANDRIAE [croix].
l.21 SIGNUM [monogramme] PHILIPPI GLORIOSISSIMI REGIS [chrisme].
l.22 Data VII iduum augustarum, anno VIIII PHILIPPI gloriosissimi regis. Actum apud castri Calvi Montis in Dei nomine feliciter.
l.23 Eustachius notarius ad vicem Balduini recognovit et [ruche]. AMHN [Amen]. Indictione V,
l.24 anno ab incarnatione Domini millesimo LXVII.
l.25 [sceau].

Bibliographie

GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 170-176, n° 264.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1572 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1572»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1572/. Date de mise à jour : 29/03/12.