Tours, AD Indre-et-Loire, H 748 n° 1
Numéro1571
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1090(fiabilité :étude diplomatique)
LieuBeaumont(lat :in capitulo sanct? Mari? Belli Montis)
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographieen haut
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche200 mm
Largeur en haut364 mm
Largeur en bas360 mm
AuteurPierre d'INSULA
BénéficiaireAbbaye de BEAUMONT-LES-TOURS
Regeste
Texte
l.2 Agnete et conventu sanctȩ Mariȩ Belli Montis quandam vineam quam habebant ad Ulmum Roberti quȩ aliquantulum deserta erat. Et quia
l.3 ipse utilis erat monasterio, omnibusque sanctȩ Mariȩ sanctimonialibus carus, propter beneficia que illis faciebat, dedit illi abbatissa cum assensu dominarum predictam
l.4 vineam solidam et quittam, ita ut omnia quecumque facere vellet de ea faceret, scilicet vendere, vel quibuscumque vellet hereditario jure dimittere,
l.5 excepto quod quartam partem vini singulis annis habebunt dominȩ. Ipse et heredes ejus nec censum alium nec decimam reddent, sed si eam alteri ȩcclesiȩ
l.6 aut vendere, aut pro redemptione animȩ suȩ dare voluerit non licebit, nisi supradictȩ ȩcclesiȩ Belli Montis. Si autem ipse aut heredes ejus vineam
l.7 facere neglexerint, ammonitique non emendaverint vineȩ illius factairam, accipient eam dominȩ ut suam. Facta est convenientia hȩc in capitulo sanctȩ
l.8 Mariȩ Belli Montis, concedente abbatissa Agnete. Audientibus et videntibus his: Aenorde de sancta Maura, Thecla, Laurentia, Ada judea,
l.9 Hermengardi et omni conventu dominarum. Huic pactioni interfuerunt hii scilicet: Letardus prepositus, Gunbertus, Adelelmus de Bello Monte, Giraudus
l.10 de Veteri Molendino, Raginaudus de Launci. Et ex parte Petri: Raginaudus de Bello Monte, Johannes Felperius, Gaufridus Bretellus,
l.11 Hugo Belvacensis, Raginaudus Pictavensis, Gauterius Allerius, Augerius pissonarius, David clauserius.
l.12 Hoc aetiam volumus ut sciatis quia hoc eodem pacto quo Petrus tenet hanc vineam, Raginaudus de Bello Monte tenet suam. CIROGRAPHUM.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1571 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1571»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1571/. Date de mise à jour : 29/03/12.