Tours, AD Indre-et-Loire, H 498 n° 1
Numéro1567
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1085(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche231 mm
Hauteur à droite230 mm
Largeur en haut292 mm
Largeur en bas320 mm
AuteurGeoffroi, Guitburgis son épouse et leurs fils
BénéficiaireAbbaye de SAINT-JULIEN de TOURS
Regeste
Texte
l.2 ullius hominis, sepulturam totam, inter vineas et prata VIIII aripennos, IIII masuras terrȩ, quinta sita est in Spaniaco, de ista est sepultura et decima sancto Johanni et cellarium,
l.3 de quatuor omnia sunt sancto Medardo. Dedit etiam terram ad burgum faciendum, de quo omnia erunt sancto Medardo, de terra quoque sancti Martini medietatem decimȩ et totam
l.4 sepulturam. Terram de Varenna cum peduris sicut clerici eam tenent, unum furnile sine ulla consuetudine, cum cameris et fenestragio et vendis. Dedit aquas de duobus
l.5 ductis ad molendinum faciendum, in Ligerim, unam sclusam et boscum de sua insula ad molendinum faciendum sine parte illius, et aliam sclusam ad piscandum;
l.6 in hac ipse Gosfridus mittet medietatem et monachi alteram et pisces divident; de bosco quoque insulȩ accipient monachi quantum opus fuerit ad hoc. Dedit autem stagnum novum cum [...]
l.7 et pasnaticum de omnibus porcis monachorum ibi habitantium et villanorum qui in terra sancti Medardi habitaverint. Pasnaticum quoque de ovibus, quȩ in terra sancti Medardi
l.8 fuerint, et de omni attractu quȩ de foris venerit absque terra ipsius Gosfridi. Dedit terram de Varenna usque ad ductum aquȩ cum cortile, de festivitate sancti Medardi
l.9 totam feriam, de festivitate sancti Remigii eodem modo, inter frumentum et sigalum VIII sextaria de sua area, unum modium vini de suo clauso. De terra sancti Petri, de maritagio Guitburgis,
l.10 decimam et quicquid in dominicatu habent Gosfridus et uxor ejus dederunt sancto Medardo sex aripennos alneti ad prata facienda, pastos quoque ad equos.
l.11 Testes hujus rei: Goscelinus Britto; Alcherius presbyter; Odardus de Ambaciaco; Tetbaldus Nuziliaci; Gislardus Valetus; Gislebertus; Herbertus Cancelli. Otho filius Gauzfredi hec omnia suprascripta sancto Juliano concessit
l.12 in capitulo ipsius, donumque super altare posuit, adjuncta etiam tota terra cimitterii cum domibus quȩ in eis sunt per voluntatem suis patris et matris. Testes: Johannes presbyter; Gonherius presbyter;
l.13 Nivalo; Gislebertus; Bernardus Pelursinus; Archambaldus; Iterius; Arraldus cometissȩ; Hildecnannus carpentarius; Fulco Sturmannus. De hominibus Hothonis: Alboinus; Teodericus.
l.14 Tiheldis quoque, filia Gosfredi, uxor Eudonis, in capitulo sancti Juliani hoc concessit. Cum ea fuerunt: Gualterius; Drogo; Gualterius de Prisciniaco; Haimo; Alcherius
l.15 de Brachisacco; Gislebertus Rufus; Guoscelinus Britto. De hominibus sancti: Johannes presbyter; Mauritius; Gislebertus; Iterius; Bernardus Pelursinus; Rainaldus; Archambaldus.
l.16 De hac concessione habuit Radulfus, archiepiscopus, quingentos solidos; Radulfus, archidiaconus, habuit octo libras; Gaulterius, archipresbyter, XL solidos.
l.17 Hec omnia concesserunt Harduinus, Rainerius, Gauzfredus, filii Gauzfredi, sancto Juliano et monachis ejus, ante presentiam archiepiscopi Radulfi, in ecclesia sancti Gervasii et in capitulo sancti Juliani.
Bibliographie
DENIS (abbé Louis-Jean), Chartes de Saint-Julien de Tours (1002-1227), 2 vol., Le Mans, 1912-1913 (Archives historiques du Maine, 12), p. 47-49, n° 134.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1567 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1567»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1567/. Date de mise à jour : 29/03/12.