Tours, AD Indre-et-Loire, H 495 n° 2
Numéro1561
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date23/05/1037(fiabilité :texte)
LieuSaint-Cyr-en-Pail(lat :apud Sancti Cirici monasterium)
DiocèseLe Mans
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche431 mm
Hauteur à droite425 mm
Largeur en haut505 mm
Largeur en bas597 mm
AuteurManigenius
BénéficiaireSaint-Cyr-en-Pail, prieuré de Saint-Julien de Tours
Regeste
Texte
l.2 quoddam monasterium vetustate poene funditus deletum, fero uno miliario ab urbe verssus occidente [...] Insula vocabulum est, a fundamento construxi. Quo facto, visum est michi debere me Dei servos inibi pro posse locare
l.3 qui sub habitu monastico, Deo sanctoque Cirico qui ibi colitur deservirent, et pro mea et parentum carorumque et uxoris meȩ omniumque fidelium animarum redemptione necnon pro filiorum suorum felici successione, Deum sanctumque deprecarentur. Requisitis
l.4 igitur plurimorum inde abbatum monachorumque consiliis, meliori tandem usus consilio totum me ad dominum RICHERIUM sancti Juliani Turonensis cenobii abbatem inde converti, ut suo consilio atque deliberatione totum hoc ageretur.
l.5 Qui abbas non pigritatus, ob hoc Redonem usque pervenit. Illis ergo apud idem monasterium congregatis, deliberatum est et stabilitum ut predictum monasterium in gubernatione et regimine domni abbatis, R. successorumque sancti Juliani Turonensis abbatum in perpetuum haberetur.
l.6 Idem autem abbas suique successores, de suis monachis quot liberet ibi mitterent. Qui tamen idem monasterium a me M. vel a filio meo seu successore cunctis diebus se tenere crederent. Ego vero M. Deo sanctoque Cirico in usus monachorum, et me melius ac inavis inantea
l.7 pollicens, in presentiarum tamen tribuo totum territorium quod Insula dicitur, cultum et incultum, cum omnibus pratis et pascuis cum equitibus, villanis et med[...]riis, cum vinearum censu cum omnibus [insup]er territorio Insulae appendentibus, excepta [...]
l.8 propria vinea libere et absolute, ea lege et jure quo ego ipse tenere videor. Videns autem Warinus Redonensium presul in cujus presentia hoc age[.....] ne quippe laicum ita michi in futurum providere, noluit istius expers fieri elemosinae.
l.9 Addidit enim jam sepedicto monasterio pro salute animȩ suae omnem campum quem Policii vocant, intra Insulae fluium et urbis muros situm. Hoc autem actum est apud sancti Cirici monasterium X kalendas junii anno dominicae
l.10 incarnationis MXXXVII, epactis I, concurrentibus V, indictionibus I, ciclo VIIII. Ut igitur hujus privilegii auctoritas inviolabilis rata [...]neret, ipse Alanus dux eam propria manu firmavit primoribusque suorum corroboravit [...]
l.11 tribuit quorum nomina subjecta presentat pagina. Signum Eudonis fratris Alani ducis Britannorum. Signum Gotzelmi [vice]comitis. Signum Rualentis domini Dolis. Signum [...].
l.12 Signum episcopi Redonensis Warini. Signum Moysi Redonensis archidiaconi et cancellarii.
l.13 Horum etiam omnium favore atque adclamatione confirmatum est ut si quis huic institutioni refragari quod absit vel contradicere aliqua sichofantica reclamatione molitus fuerit, clericus [...]
l.14 ab Alb[...]ernorum civium deleatur omnes res ejus ad possessiones si quas habuerit, in dominium comitis patriae transferantur ac postremo ut dignum [...].
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1561 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1561»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1561/. Date de mise à jour : 29/03/12.