Tours, AD Indre-et-Loire, H 412 n° 10
Numéro1505
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1106(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche399 mm
Largeur en haut122 mm
Largeur en bas121 mm
AuteurMainerius de TOURS
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-ros nostros hujus nostri Majoris Monasterii monachos transmittendum,
l.3 quod quidam burgensis Turonicus, nomine Mainerius, filius Gualo-
l.4-nis, saluti animȩ suȩ prospiciens, venit ad Majus Monasterium nostrum
l.5 ante domnum abbatem Willelmum, secundo anno ordinationis
l.6 ejus, in parlatorium sacristarum, ubi pro redemptione peccatorum
l.7 suorum fecit donum Deo et beato Martino et nobis ipsius monachis,
l.8 post decessum suum, de quattuor arpennis et dimidio quarum-
l.9-dam vinearum suarum, quȩ sedent prope vineas nostras apud Capellam.
l.10 Accepto igitur baculo sicut mos est ipse et filius ejus Gaufredus,
l.11 posuerunt eum in manum domni abbatis ad confirmationem prȩ-
l.12-dictȩ concessionis, et eundem baculum resumentes optulerunt
l.13 super majus altare nostrum, ita tamen donum concedentes, quod si ille
l.14 Mainerius fuerit vel captione prepeditus, vel gravissima paupertate
l.15 constrictus, requiret a nobis quatinus succurramus ei convenienter
l.16 juxta suam necessitatem. Quod si noluerimus, ipse easdem vineas
l.17 vel vendet, vel quocunque alio modo sibi placuerit, expendet.
l.18 Si vero hȩc non evenerint, et ipse requisierit monachatum, cum
l.19 ipsis vineis conferet monasterio de rebus suis juxta quod sibi vide-
l.20-bitur, et sic recipiemus eum. Ad hoc donum et ad hanc conveni-
l.21-entiam concordandam, fuerunt ex parte illius: Gaufredus supra-
l.22-dictus filius ejus, et Bernardus Bruns. Ex parte nostra: domnus abbas,
l.23 Hainricus hospitalarius, Christianus, Johannes cellararius, Petrus
l.24 bajulus, Johannes de Baseni villa, Guido de Chamilliaco, Gaul-
l.25-terius subnotarius, hi monachi. F[amu]li vero: Arnulfus
l.26 cellararius, Rotbertus Tortus Capellus, H[.....]s de Pistrino,
l.27 Stephanus Paratus. Petrus Barba, Boselinus Bodetus, Ebrardus
l.28 scutellarius, Algerius sacrista, Petrus Hunaldus, Stephanus
l.29 Blanchetus, et multi alii. Actum anno dominicȩ incarnatio-
l.30-nis MCVIto.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1505 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1505»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1505/. Date de mise à jour : 29/03/12.