Tours, AD Indre-et-Loire, H 329 n° 48
Numéro1492
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1100(fiabilité :artem)
Lieunon identifié(lat :in claustro Sancte Marie de Castello)
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche434 mm
Hauteur à droite430 mm
Largeur en haut168 mm
Largeur en bas166 mm
AuteurGodefroid et Leutgarde son épouse
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-rint pro vinea illa de Brechia quam Godefredus uxorque ejus Letgardis
l.3 pro offensarum suarum remissione, olim sancto Martino patrono nostro omnique
l.4 Majoris Monasterii congregationi, liberam et quietam donavere, omnibus pene
l.5 incolis terrȩ Hugonis de Sancto Christoforo notum est. Primus enim calumniator
l.6 nobis extitit Hato filius Gpdefredi de Noigento, qui ut plurimi ex
l.7 castellensibus Sancti Christofori sanctȩque Mariȩ sciunt. Hildrico quodam ferrum
l.8 ignitum portante et sancto Martino illi ut credimus precibus suis apud Deum
l.9 auxiliante cui eam adquietare decreverat, ab ignis caloribus illeso per-
l.10-severante ab moni intentione cassatus est. Post hunc vero et ipse Hildri-
l.11-cus qui pro sancto Martino juidcium portaverat, diabolo instigante
l.12 voluit sibi ipsam vineam quamvis injuste usurpare atque vindicare
l.13 sed justus judex qui novit cogitationes hominum quam vanȩ sunt, ȩquissima
l.14 suo judicio non multum post huic calumniȩ finem imposuit. Nam ipse
l.15 Hildricus nescio quo suo peccato exigente, a quodam viro vulne-
l.16-re pessimo percussus, recognovit peccatum suum quamvis sero ; et guer-
l.17-pivit nobis ipsam vineam liberam et quietam, his ita completis,
l.18 cum jam nos liberos et quietos esse putabamus, venit quidam frater
l.19 ipsius qui Hildricum occiderat et amputavit unum cippum de vinea
l.20 nostra, calumniam inferendo. Cujus rei causa uumus ad clamationem
l.21 ad donum Hugonem. Quid plura, ad hoc ventum est ipse Hugone ju-
l.22-dicante proceribus que ejus, haud aliter inter nos hanc cantentionem
l.23 dirimi posse nisi per duellum virorum fortium. Sed Deus qui neminem vult
l.24 perire et in cujus manu cor regis est, convertit consilium eorum in melius
l.25 Nam ut viderunt campiones nostros, vitalem scilicet et Gualterium
l.26 ad pugnandum paratos, tam domnus Hugo quam omnes proceres ipsius que
l.27 si erunt concordiam inter nos et illum qui vitem amputaverat, fratresque ipsi
l.28 tamen tali pacto ut forsfacturam nobis emendaret qui cipum inciderat ;
l.29 omnem que calmumniam guerpirent tam ipse quam fratres sui ; nosque illis daremus
l.30 benefactum sancti Martini, et quindecim solidos denariorum ; tali conve-
l.31-nientia ut nobis in omni vita sua fideles essent ; et adversus omnes pa-
l.32-rentes suos ipsam vineam nobis adquietarent, si qui nobis calumniam
l.33 inferrent, quod et ita factum est, nam nos dedimus eis benefactum et quin-
l.34-decim solidos et forsfacturam de vite perdonavimus. Ipsi vero toti tres
l.35 fratres, Andreas scilicet, atque Petrus et Johannes, totam calumniam
l.36 guerpivere et se nobis auxiliaturos adversus omnes calumniatores
l.37 promisere ; insuper fidejussorem de his omnibus Landricum camerarium
l.38 nobis donavere. Hȩc vero concordia sive convenientia facta est
l.39 in claustro sancte Marie de Castello ; videntibus istis. [colonne1] Hugone de Sancto Christoforo, Guillelmo de Monte Sorello, Gausberto filio Landrici, Adraldo Burdolio, Huberto Buissello, Odone papa villano, Osmundo milite, Gaufredo de Colonia, Gaufredo Godino, Girardo diabolo, Guillelmo ingeniatore [colonne2] Landrico camerario, Aimerico presbitero, Henrico de Luvino, Rotgerio Cormerio, Marrico de Reis, Gaufredo Barreto, Morello de Brechia, Arnaldo de Brechia. De nostris vero, Vitale Campione, Ebrardo famulo, Johanne Converso [colonne3] Gualterio Battesta, Gualterio carpentario, Rotberto de Curcellione, Rotberto filio Ainardi, Evraldo famulo, Pagano famulo, Huberto filio Hervei, Guarnerio perario [colonne4] De monachis : Petro priore monasterii, Dacfredo monacho, Guaslino monacho, Bernerio monacho, Odone monacho Dublello, Rainaldo monacho sancte Trinitatis, Bernardo monacho.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1492 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1492»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1492/. Date de mise à jour : 29/03/12.