Chaumont, AD Haute-Marne, 2 G 1166 n° 10
Numéro148
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date23/02/891(fiabilité :édition)
LieuRolampont(lat :in Radeleniponto publice)
DiocèseLangres
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche297 mm
Largeur en bas221 mm
AuteurAnsco
BénéficiaireChapitre cathédral de LANGRES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Ansco, venditor, vendidisse me vobis constat et ita vendidi mansum juris mei situm in villa
l.3 Radeleniponto et in fine Andelesensi; qui mansus terminat de uno latere terra fratrum, de alio
l.4 latere et una fronte ipsa hereditate, de alia fronte strata publica; et habet in longo perticas
l.5 XVII, et in transverso perticas XI et dimidium et pedes II et dimidium. Similiter vendidi omnia ad ipsum mansum aspicientia
l.6 quȩcumque a die presenti in terris cultis et incultis, et in silvis in jamdicta fine ex Radeleniponto visus sum
l.7 possidere totum ad integrum. Accepi autem ab eis pretium sicuti inter nos convenit atque complacuit,
l.8 videlicet libras II, aut in argento aut in convalente. Haec vero omnia suprascripta eo tenore
l.9 eis vendidi, tradidi, vuirpivi et de meo jure in illorum potestate ex toto transfudi, ut ab hac die
l.10 tenendi, vendendi, ordinandi, seu [...7...], vel quicquid ex his rebus facere voluerint, liberam
l.11 et firmissimam habeant potestatem faciendi, nullo contra dicente. Si quis vero, quod minime
l.12 credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis, aut etiam ulla opposita persona contra hanc
l.13 venditionem, plenissima voluntate mea factam, venire aut aliquam calumpniam inferre
l.14 temptaverit, non evindicet, sed inferat saprascriptis fratribus unacum socio fisco auri
l.15 libram I, et deinceps presens venditio firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa.
l.16 Actum in Radeleniponto publice.
l.17 Signum [croix] Ansconis qui hanc venditionem fieri et firmare rogavit.
l.18 Signum [croix] Arniaudi, qui consensit. Signum [croix] Givonis, qui consensit. Signum [croix] Fredrici.
l.19 Signum [croix] Bran[.]ii. Signum [croix] Vualdradi. Signum [croix] Norberti. Signum [croix] Ageverti.
l.20 Signum [croix] Isohart. Signum [croix] Vuaremberti.
l.21 Ego Brantius, [presbiter indignus,] hanc venditionis cartam scripsi et [ruche]. Datum
l.22 mense februario, VII kalendas martii, anno IIII regnante Odone gloriosis-
l.23-simo rege. Feliciter. [Amen].
Bibliographie
ROSEROT (Alphonse), Chartes inédites des IXe et Xe siècles, appartenant aux archives de la Haute-Marne (851-973), in Bulletin de la Société des Sciences historiques et naturelles de l'Yonne, 51 (1897), p. 161-209, p. 175-176, n° 6.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°148 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°148»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte148/. Date de mise à jour : 24/11/14.