Tours, AD Indre-et-Loire, H 306 n° 1

<< < / > >>

Numéro1478

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1063(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche397   mm

Largeur en haut243   mm

Largeur en bas238   mm

AuteurRobert le Bourguignon, seigneur  de  SABLE, et Havise son épouse

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Robert le Bourguignon, seigneur de Sablé, et son épouse Havise donnent aux moines de Marmoutier la franchise du péage de Craon et Sablé pour leurs biens.

Fac-similé

Texte

l.1 Cognitioni vestrae palam fieri volumus successores nostri, quod Rotbertus Burgun-
l.2-dio nepos Henrici regis hoc nostrum Majus Monasterium adiit causa orationis. Qui
l.3 cum in capitulo societatem nostram sicut moris est secularium suscepisset, pedagium
l.4 quod de rebus nostris per ejus receptacula transeuntibus exigere solitus erat, perpetualiter
l.5 sancto Martino ibidem praesente domno Alberto abbate nostro cum uxore propria perdonavit, pro
l.6 suae illiusque animae absolutione. Quotiens ergo res hujus nostri Majoris Monasterii per
l.7 Credonem vel Sablolium transitum contigerit habere, nullum ex eis ineundo et redeundo
l.8 pedagium exiget neque consuetudinem. Sed neque per alia quȩlibet ditionis suae loca mi-
l.9-nus libere quam per haec quae diximus transirent, quia non solum de his pedagium nobis et
l.10 consuetudinem omnem dimisit, sed etiam de omnibus aliis locis ubicumque potestatem habet
l.11 aliquam vel habiturus est. Cumque ipse et uxor ejus Haduisa cognomento Blancha, donum
l.12 ex hoc jamdicto abbati nostro et nobis solemniter pleno capitulo cum quadam ligni porti-
l.13-uncula fecissent, inde surgentes eandem ligni particulam supra altare sancti Martini
l.14 ob testimonium hujus in posterum conservandae remissionis, vicissim uterque posuere.
l.15 Unde sunt testes hii homines eorum qui cum ipsis pariter venerunt, quorum nomi-
l.16-na, paucis fratrum nostrorum vocabulis licet omnes rem omnem viderimus insertis, in-
l.17-ferius annotata sunt. [colonne1] Ulricus prepositus ejusdem Rotberti. Atoerius homo ejus. Burchardus homo ejus. Rannulfus Flecha. Rotbertus Bonellus. [colonne2] Fulco prior. Herveus monachus. Gauscelinus monachus. Beringerius monachus. Gausbertus monachus. [colonne3] Johannes monachus filius Guidonis de Valle. Guanilo monachus cujus hortatu idem Rotbertus hoc fecit.

Notes

1

Bibliographie

LAURAIN (E.), Cartulaire manceau de Marmoutier, 2 vol., Laval, 1911-1940, t. 2, p. 1-3, n° 134.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1478 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1478»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1478/. Date de mise à jour : 29/03/12.