Tours, AD Indre-et-Loire, H 290 n° 2
Numéro1460
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1110(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche428 mm
Hauteur à droite449 mm
Largeur en haut272 mm
Largeur en bas252 mm
AuteurHameline, épouse de Robert, Gérard et Ascelin ses fils de PRATO AD QUERCUM
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-sentibus maxime tamen successoribus nostris quod Hamelina femina Rodberti de Prato
l.3 ad Quercum et Girardus et Ascelinus filii ejus vendiderunt sancto Martino Majoris
l.4 Monasterii per manum Hildeberti monachi medietatem duorum molendinorum
l.5 quorum unum vocatur de Prato ad Quercum, alterum ad Olcam subtus Novam Villam, alteram
l.6 vero medietatem donaverunt post decessum suum eidem sancto acceptis
l.7 de illa parte quam vendiderunt XL solidis, et de molendino cui nomen
l.8 de Prato ad Quercum auctorizavit Nihardus filius Ascelini in cujus terra
l.9 erat. Unde habuit ipse X solidos et vitricus ejus Odo Landanus duos cum
l.10 uxore sua Beliarde quia hanc scilicet emptionem firmaverunt. Sed et
l.11 Guicherius et Beatrix uxor ejus de quorum fevo erat hoc molendinum, nichilominus
l.12 assensum dederunt. At de altero cui nomen est ad Olcam subtus Novam Villam,
l.13 auctorizavit Burchardus de Quaresmolt in cujus terra erat et uxor
l.14 ejus nomine Guitburgis et tres filii eorum Hilgaudus, Gauterius et Gervasius.
l.15 Accepit autem idem Burchardus a supradicto monacho caligas vermilias
l.16 et filii ejus singuli singulos denarios tali convenientia, ut neque de illa parte
l.17 molendinorum quȩ vendita est neque de illa quȩ data est, ullum post hac
l.18 relevamentum detur. Testes autem horum omnium tam venditionis quam donationis
l.19 quamque auctorizatum, ecce hic ad perpetuam noticiȩ munitionem subnotatos
l.20 est videre. [colonne1] Albertus. Genzo. Laici: de Marciliaco Albertus, Ascelinus filius Odberti, Landricus filius Lamberti, Guilmus de Ruilli, Normannus, [colonne2] Alcherius de Sperone et Fulbertus frater ejus, Hugo de Villa Moena, Hildebertus, Ascelinus. Isti sunt monachi: Hugo filius Ivonis, Rainaldus filius Burcardi, [colonne3] Radulfus sutor, Gualo monachus, Ascelinus Cotarcius, Landricus servus sancti Martini, Vivianus clericus.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1460 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1460»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1460/. Date de mise à jour : 29/03/12.