Tours, AD Indre-et-Loire, H 290 n° 1

<< < / > >>

Numéro1459

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date09/07/1102(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche623   mm

Hauteur à droite614   mm

Largeur en haut610   mm

Largeur en bas606   mm

AuteurGuicher, seigneur  de  CHATEAU-RENAULT

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

À la demande de Guicherius, sire de Château-Renault, et de sa famille, les moines de Marmoutier remettent en état la localité de Neuville et reçoivent de nombreux dons.

Fac-similé

Texte

l.1 Posterorum nostrorum utilitati per omnia pro posse providentes curamus litteris commendare, quicquid adquirimus in nostro tempore. Solet enim non mediocriter obesse negociis ecclesiasticis, si que gesta sunt, negligatur describi. Qua-
l.2-propter universis notum esse volumus, qualiter Novam Villam juxta Castrum Rainaldi sitam habuimus. Locus siquidem ille cum ȩcclesia, ex multo pridem tempore pene desertus erat, dignitasque loci ipsius annullata fere erat. Cujus
l.3 miserantes GUICHERIUS Castri Rainaldi dominus et filius ejus RAINALDUS rogaverunt domnum abbatem nostrum Hilgodum nosque cȩteros fratres videlicet Majoris Monasterii ut locum ipsum et ȩcclesiam cum omnibus ad eam
l.4 pertinentibus ab eis susciperemus et ȩdificaremus. Quod diutissime renuentes facere, tandem precibus eorum victi vix adquievimus. Anno igitur ab incarnationi dominicȩ MCII mense julio VII idus ejusdem
l.5 mensis VI fratres ex nobis quorum hȩc sunt nomina: Hainricus hospitalarius, Adelelmus de Pontico, Gingomarus notarius, Petrus cognomento Laidet, Bernardus cognomento Malrasus, et Teduinus qui
l.6 de Castro Rainaldi fuit, misimus, per quos donum illud reciperemus. Per quos nobis prefatus Guicherius et filius ejus Rainaldus, assensu duorum fratrum suorum Guicherii et Gausfredi, licet ibi non presen-
l.7-tium, dederunt et tradiderunt, quicquid omnino proprium habebant in Nova Villa, sic solutum et liberum sicut ipsi habebant, cum ȩcclesia et omnibus quȩ in ea et in his quȩ ad eam pertinent
l.8 habebant. Emerat siquidem idem Guicherius a Mauricio Rotunnardo quicquid idem Mauricius de eo tenebat in fevo tam in ȩcclesia sepedicta Novȩ Villa, quam in omnibus ad eam
l.9 pertinentibus, dato sibi propter hoc alquetonio quodam quod XX solidis Blesensibus emerat. Quod Sarracena uxor ejusdem Mauricii, cum filiis suis, Goscelino et Petro, qui ante comitem FULCO-
l.10-NEM hoc concesserunt, et Johanne, atque Ansello, et Micia, apud Salmurum castrum concessit. Cujus concessionis testes loco suo subscribentur. Preterea Gausfredus de Vindoci-
l.11-no, qui alteram medietatem illius memoratȩ ȩcclesie de eo scilicet Guicherio tenebat in fevo, dedit et concessit eam per fratrem quendam nostrum nomine Gingomarum notarium ad se missum, Deo et beato MARTINO atque
l.12 nobis partim propter amorem ipsius Guicherii qui inde eum rogaverat, partim in elemosinam et propter retributionem ȩterne beatitudinis. Cujus doni apud Camilliacum in domo monachorum facti testes sunt ex parte
l.13 ejus Ivo Asinus, ex nostra Paganotus prepositus, et Ascelinus Hardradus. Dedit preterea nobis et concessit ibidem sepedictus Guicherius unacum filio suo Rainaldo quicquid vel dono vel precio possemus adquirere non solum in Nova Villa, sed etiam in tota
l.14 terra sua, ita tamen ut hominicatum suum inde non perderet vel servicium. Addidit etiam huic dono clausum suum vineȩ juxta Castrum Rainaldi situm ab aquilone, promittens quia totum quod ambitu ipsius vineȩ continetur adquietaret nobis. Dedit insuper pastionem
l.15 porcis propriis monachorum qui illic abitaturi erant, per omnes forestes et boschos suos. Concessit nichilominus ut monachi inibi habitantes accipiant pro arbitrio suo de omnibus forestibus et boscis suis tam ad faciendas universas domos suis ad omnia cetera necessaria
l.16 sua quam etiam ad ardendum sed ad ardendum de morcis et bosco. Ospitibus vero eorum concessit Blimarcium semper tam ad edificandum quam ad ardendum. Quibus etiam concessit a prima tunc futura Nativitate dominica usque duos annos de Montiniaco foreste sua quantum eis neces-
l.17-sarium erit ad edificandum domos suas et cetera hujusmodi. Quȩ omnia sicut Guicherius nobis ibi dedit ita et Rainaldus filius ejus presentialiter concessit, annuentibus licet tunc absentibus prefatis duobus fratribus suis. Sciendum est quoque quod eodem die et hora et sub eorumdem testium presentia dedit
l.18 Deo et beato Martino atque nobis Hubertus Gotingres de Rupibus LXta arpennos terrȩ et quicquid habebat in ȩcclesia et his quȩ ad eam pertinent, excepta quadam terrȩ particula versus orientem bosco ejus contigua, sicut limitibus est ibi tunc divisa. Rainaldus etiam cognomento Langobardus una-
l.19-cum Hugone filio suo addidit tunc huic dono quicquid habebat in ipsa ȩcclesia et in omnibus ad eam pertinentibus et unam atque dimidiam terrȩ mansuram cum dimidia area molendini, et cum tota decima reliquȩ terrȩ suȩ et omnibus ȩcclesiastico juri pertinentibus oblationibus scilicet atque redibitio-
l.20-nibus. Guillelmus preterea vicarius unacum filio suo cognominato Barba donum hoc ibidem et sub eisdem testibus auxit, dans quicquid habebat tam in sepedicta ȩcclesia et in omnibus ei pertinentibus quam in vicaria et pedagio quȩ Guicherius ibi dederat nobis. Gauscelmus etiam cognomento Bobinus unacum filio suo Huberto dedit ibidem nobis dimidiam terrȩ
l.21 mansuram, et insuper de tota terra sua reliqua decimationem et cȩtera pertinentia ȩcclesiastico juri, oblationes scilicet ac primicias et cetera hujusmodi. Durandus quoque de Nova Villa dedit ibi nobis medietatem de terra sua quȩ dicitur Gausfredi. Sciendum preterea quod universi datores suprascripti omnia quȩ dederunt
l.22 nobis sic soluta et libera dederunt, quomodo ipsi eatenus ipsa habuerunt. Quorum omnium testes distinctȩ sunt subscripti. Testes domni Guicherii: Hubertus Gotingres, Rainaldus Langobardus, et filius ejus Hugo, Guillelmus vicarius et filius ejus Barba, Gauscelmus Bobinus et filius ejus Hubertus, Durandus
l.23 de Nova Villa et filius ejus Gaulterius. Thomas de Genesta cui Guicherius cambiverat duos arpennos et dimidii prati, quos et ibidem nobis dedit inter cȩtera: Arraldus bocherius, Tedelinus de Gresso et filii ejus Martinus et Gaulterius et Fulcherius, Gaulterius de Prato de Quercu, Laeterius filius Johannis de Prato de Quercu,
l.24 Andreas de Nova Villa, Petrus filius Guarini de Nova Villa. De nostris autem: Petrus Barba, Lisiardus Bona Mater, Petrus Burdinus, Mas[....us...]ractor, Achardus famulus. Qui omnes fuerunt testes omnium donorum superius descriptorum, et apud Novam Villam factorum, excepto quod unusquisque proprii sui
l.25 doni tantum dator erat, ceterorum vero testis donorum. Isti autem interfuere quando Gingomarus monachus presentavit alquetonium Mauricio Rotunnardo apud Salmurum ante ȩcclesia sancti Florentii de castro, quando idem Mauricius et Sarracena uxor ejus cum filiis suis superius descriptis concesserunt domno Guicherio quicquid ha-
l.26-bebant in ȩcclesia Nove Villȩ, Gausfredus miles de Poceiis, Haimericus taillator, Girbertus Loripes, Guillelmus famulus sancti Florentii, Hainricus filiolus Ainrici mercatoris, Gausfredulus clericulus qui fuerat judeus, Guarnerius porcarius famulus sancti Florentii, Ascelinus Hardredus famulus
l.27 Majoris Monasterii. Concessionis vero quam Ansellus puer et Odicia soror ejus fecerunt in domo patris sui Mauricii supradicti testes sunt: Petrus frater eorum, Michael et Durandus milites, et Ascelinus Hardredus famulus Majoris Monasterii.
l.28 Haimericus de Castellonio IIIIor mansuras terrȩ, Fulco de Banasta III arpennos prati dederunt. Hoc quoque non est obliviscendum, quod Gildasius de Lavarzino beato Martino et nobis monachis ipsius unum arpennum prati apud predictam Novam Villam dedit. Quod
l.29 ex parte ipsius viderunt et audierunt: Matheus Borrellus, Teevinus scutarius ejus, Harduinus filius Girberti vicarii de Montorio. De nostra parte: Achardus famulus, Durandus de Nova Villa.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°1459 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1459»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1459/. Date de mise à jour : 29/03/12.