Tours, AD Indre-et-Loire, H 287
Numéro1458
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1062(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche312 mm
Hauteur à droite310 mm
Largeur en haut252 mm
Largeur en bas239 mm
AuteurHildebert, prévôt de MARMOUTIER
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Hildebertum monachum nostrum cellȩ nostrae quȩ est apud castrum quod vocatur Mundus Johannis prȩpositum
l.3 emisse tribus libris denariorum et IIIbus quartariis vinearum a clerico quodam nomine Juniore ejusdem castri habitatore,
l.4 ecclesiam quandam in honore sancti MARTINI Vertavensis abbatis constructam, quȩ dicitur ecclesia de Pomereia. Emit
l.5 autem illam ex integro totam, cum omnibus scilicet que in ea vel ex ea pertinent ad fevum presbiteri, sive terris sive
l.6 pratis aut vineis seu quibuscunque redditibus, ita videlicet ut nos in ea presbiterum constituamus ad annuam qua libu-
l.7-erit quave convenerit inter nos illumque mercedem. Quod ita ex more loci vel patrie debere fieri, coram
l.8 Andecavensi episcopo tunc temporis Eusebio monachus supradictus asseruit. Solebat autem solvere presbiter
l.9 ejusdem ecclesiae ad Pentecosten ex fevo quem tenebat annuum censum, hoc est solidi XXtiIIIIor, ex quibus XV
l.10 solidi et VIII denarii fevus sunt Rainaldi de castro Penna, et a nobis erunt illi deinceps reddendi. Porro panes
l.11 omnes et candelarum duas partes ex oblatione ipsius ecclesiae, ab incipiente festo natalis Domini usque
l.12 post Theophaniam, et omnium unius anni infantium omni tempore sepulturam jamdudum nobis donaverant
l.13 Albericus castri suprafati dominus et Milesendis uxor ipsius, quorum ista juris erant. Emptionem autem supra-
l.14-dictam quȩ facta est post ejusdem Alberici post Petri quoque filii sui mortem, auctorizavit Placentia quae
l.15 conjunx ipsius fuerat Petri unacum filio ex avi nomine Alberico, accipiente illa pro hoc solidos XII et VII denarios.
l.16 isto. Thomas etiam filius venditoris quem supranominavimus Junioris, tam nostrae emptioni quam venditioni
l.17 annuit patris. Porro ex tribus illis vineȩ quartariis quibus eadem ex parte constitit emptio, unus est in medio
l.18 clauso de Bruneteria duo alii hoc est dimidius arpennis, in clauso cujusdam hominis nomine Semperii qui est
l.19 juxta forestem. Acta sunt haec agentibus nunc nobis sub regimine domni abbatis Alberti, anno ab incarna-
l.20-tione Domini MLXII testibus istis. [colonne1] Haimerico filio Ascelini. Gualterio Maureto. Huberto Buloio. Gualterio fratre Huberti Beli. Suhardo teloneario. [colonne2] Landrico forestario. Grosso et Johanne fratribus. Sigebranno Lorida. Manoio milite. Alberico Carlico. [colonne3] Guntaldo mercatore. De famulis: Bonello filio Christiani, Blanchardo pistore, Hildegario pistore, Godone monacho.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1458 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1458»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1458/. Date de mise à jour : 29/03/12.