Tours, AD Indre-et-Loire, H 270 n° 16
Numéro1456
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrepancarte
Date1092(fiabilité :support)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche344 mm
Hauteur à droite348 mm
Largeur en haut311 mm
Largeur en bas315 mm
AuteurGautier de MONTSOREAU
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Texte
l.2-rello, ea quȩ eum nobis dedisse prediximus. Similiter et ipse Gualterius quanquam nichil juris haberet in illis rebus, eas tamen dedit Gaufredo de Ulmis. Sed postea
l.3 ipse Gaufredus se injuste ea tenere recognoscens, acceptis quadraginta solidis denariorum a nobis, omnia supradicta guerpivit nobis quieta in perpetuum, et inde optulit
l.4 donum super altare. Testes hujus rei sunt, de monachis: Hainricus hospitalarius, et Radulfus frater ejus; de laicis: Johannes pauper, Gualterius de Colcia miles ejus, Sancelinus cellerarius,
l.5 Rotbertus Tortus Capellus, Stephanus Paratus, Boselinus de Coquina, et Arnulfus frater ejus, Daniel de Coquina, Willelmus de sancto Nicholao. Cum autem jam optulisset Gaufredus donum super
l.6 altare sicut jamdictum est, recordati sunt prenominati monachi, quod ipse habuisset eis in convenientiam quod propter predictos quadraginta solidos guerpiret quandam calumniam quam
l.7 faciebat nobis in terra de Toschia Surdorum, et dixerunt ei ut exequeretur eis convenientiam istam. Sed ipse noluit calumniam illam dimittere, nisi iterum aliquid proinde acciperet.
l.8 Habuit igitur etiam propter hoc II solidos ab ipsis monachis, et ita calumniam in perpetuum dereliquit, videntibus omnibus supranominatis. Porro propter omnia ista quȩ supra diximus
l.9 firmanda, missi sunt duo ex monachis nostris ad Ulmos predictus Radulfus monachus et Oliverius tunc prior Relliaci, et ibi auctorizaverunt ea, Oda uxor ipsius Gaufredi,
l.10 et filii ejus Johannes et Philippus, filia quoque ipsius, nomine Adelidis. Hujus concessionis testes sunt ipsi monachi, Radulfus et Oliverius; de laicis: Johannes Pauper,
l.11 Lambertus armiger ejus, Petrus Guitto famulus domni Radulfi, Gaufredus Camillardus. Ipse etiam Gaufredus de Ulmis.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1456 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1456»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1456/. Date de mise à jour : 29/03/12.