Tours, AD Indre-et-Loire, H 270 n° 4
Numéro1444
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1064(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche465 mm
Hauteur à droite464 mm
Largeur en haut224 mm
Largeur en bas221 mm
AuteurHervé l'Ancien et Gérard fils de Frodomundus
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 quibus quod perire poterat reservatur, et quod elabi retentatur.
l.3 Harum ministerio et antiquitas nova et novitas fit antiqua, dum et
l.4 quod antiquitus gestum est, apud intellectum posterorum cum legitur
l.5 innovatur, et quod noviter actum scribitur, dum in succedentes gene-
l.6-rationes mandatur, antiquitatis auctoritate roboratur. Sit igitur
l.7 universis notum fidelibus, Herveum majorem et Girardum filium
l.8 Frotmundi venisse in capitulum sancti Martini Majoris Monasterii, et
l.9 accepisse societatem fratrum, et beneficium loci, dedisse quoque monachis
l.10 ipsius cenobii de rebus suis quod eis visum est. Dedit itaque Herveus unum
l.11 combrum et unum locum in aqua Fontis Cari, ad prȩsens in vita sua.
l.12 Girardus autem condonavit duos combros et unum locum, sed post
l.13 suum videlicet decessum ex hac vita. Locum vero quem dicimus Quȩd[...]
l.14 res utilissima est in aqua, sed ita communi vocabulo nominatur ab
l.15 officiariis aquarum. Harum ergo rerum utrique donum pariter
l.16 fecerunt domno abbati Alberto qui Majori praeerat monasterio, et
l.17 omni quȩ sub eo Deo militabat congregationi. Deinde donum ipsum
l.18 posuerunt super altare sancti Martini, multis coram astantibus,
l.19 quorum hic aliquos testimonii providentia subtexuimus. [colonne1] Bernardus de Rupibus. Guarinus clericus. Gausmerus clericus. Haimo clericus. Otbertus. Rainaldus major. Richardus major. Rotbertus major. Hildebertus. [colonne2] Hildegarius. Arnulfus. Alius Arnulfus. Hilduinus. Herbelinus. Frogerius. Herveus. Petrus. Rainaldus Julius.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1444 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1444»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1444/. Date de mise à jour : 29/03/12.