Tours, AD Indre-et-Loire, H 270 n° 3
Numéro1443
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1100(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche402 mm
Hauteur à droite384 mm
Largeur en haut256 mm
Largeur en bas264 mm
AuteurRambaud fils d'Hervé
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-vei vendidit nobis tres combros, ex quibus duo sunt apud locum illum qui
l.3 vocatur Esturqueth, et tertius est in loco qui vocatur Busnachia. Vendidit nobis nichilo-
l.4-minus in Fonte Karo, ubi et praedicti combri sunt, duos locos cum eisdem combris, qui plurimum
l.5 valent in illa aqua sicut dicunt habitatores illius loci. Precium autem quod dedimus ei pro
l.6 prȩdictis combris et locis, fuerunt septem librae denariorum, et X solidi, quos dedit ei dom-
l.7-nus Segemarus monachus noster qui tunc illius obȩdientiȩ praepositus erat. Auctorizavit hoc frater ejus
l.8 Odo et Guitburgis soror ejus. Promisitque quod faceret hoc auctorizare fratrem suum Herveum,
l.9 et alteram sororem suam nomine Mariam, et alios parentes suos. Et de hoc dedit nobis fidejussores,
l.10 ut si calumnia insurgat, ipse acquietet illam, et si non possit acquietare calumniam, reddet aliud
l.11 pro praedictis combris et locis in excambio, quod ad judicium monachorum hujus loci tantumdem valeat.
l.12 Si autem nichil horum fecerit, fidejussores reddent nobis VII libras et X solidos denariorum.
l.13 Hi sunt fidejussores de supradicta convenientia, quos dedit Raimbaldus domno Sigemaro apud Fontem
l.14 Karum, Rainerius sororgius ejus, Herveus filius Gauscelini, Guitbertus de Fonte Karo, Letgerius
l.15 de Fonte Karo, Hildebertus de Fonte Karo, Andreas piscator. Isti adfiduciaverunt nos per fidem
l.16 de hac convenientia, testibus etiam his: Odone Escoto, Girardo piscatore, Harduino de Tavenno,
l.17 Drogone de Tavenno, Viviano mulnerio.
l.18 Postea venit Raimbaldus in capitulum nostrum ipse et Odo frater ejus,
l.19 et firmaverunt ibi praedictam convenientiam, et auctorizaverunt eam per omnia sicut superius
l.20 dicta est, testibus istis: [colonne1] Arnulfo Gazello, Landrico de Coquina, [colonne2] Odone cellarario, Herveo coquo, Josleno asinario, [colonne3] Giraldo coquo, Rotberto cellarario, Sancelino.
l.21 Herveus etiam frater Raimbaldi venit in capitulum cum Raimbaldo alia vice, et auctorizavit hoc, testibus istis:
l.22 Odone cellarario, Petro coquo, Archembaldo famulo, Rainaldo nepote domni Hilduini, Berlaudo famulo, Galterio filio Galcherii, Amalrico de coquina.
l.23 Auctorizavit hoc quoque soror Raimbaldi nomine Maria, et Otbertus maritus ejus. De illorum auctoramento,
l.24 testes sunt: Bartholomeus de Tavenno, Galterius Guicherius, Ingelbaldus gener Lamberti,
l.25 Alfredus de Pisoto, Drogo pontonarius, Haimericus famulus, Otbaldus famulus,
l.26 Harduinus famulus, Adelardus famulus.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1443 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1443»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1443/. Date de mise à jour : 29/03/12.