Tours, AD Indre-et-Loire, H 269 n° 9
Numéro1439
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date23/05/1059(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche358 mm
Hauteur à droite353 mm
Largeur en haut263 mm
Largeur en bas255 mm
AuteurHervé
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 retinendum. Notum sit igitur omnibus veri Dei cultoribus quod mortuo Adraldo cui sancti Martini Maj[oris Monasterii]
l.3 monachi commendaverant ministerium aquȩ suae de Fonte Caro, insurrexit frater ejus Herveus non volens [...]
l.4 quasi pro hȩreditariam successionem et quasi jure sibi debitum fratris ministerium. Sed prefati fratres monasterii co[..]
l.5 ejus irritos et inanes fecerunt, ratione probantes in curia comitis Gausfredi, nichil eum recti habere justitie
l.6 reclamare. Unde ille manifestȩ convictus injusticie, cum violentus esse non potuit, ad preces versus et per se
l.7 et per necessarios seu familiares fratrum jamdictorum coepit aures eorum crebrisimo continuis inquietare
l.8 pulsibus ut sibi illud concederent ministerium. Qui amicorum penitus pepellere preces insolens esse, de
l.9 toto suscipere non sibi conducibile fore perpendentes, ad hoc tantum [...9...] ut commendarent illud
l.10 ei ministerium quarto tempore placeret ipsis, non quidem donantes ei nec de[..] ullum facientes, ne post eum
l.11 quisque ex ejus genere vel progenie quasi vel fevum vel beneficium posset reclamare, sed tantum sicut jam-
l.12-dictum est commendantes illi non omni tempore sed quamdiu voluntatis esset eorum. Dedit igitur prenominatus
l.13 Herveus plegios vel fidejussores domno abbati Alberto Amalguinum et filios ejus Rainerium
l.14 cognomento Magnelinum et Ulbertum quod fidelis et salvus esset erga monachos sancti Martini
l.15 de illo ministerio quanto sibi commendarent tempore. Juravit etiam fidelitatem sancto Martino
l.16 et domno abbati Alberto et caeteris omnibus fratribus. Et horum omnium testes subscripti huic habentur
l.17 noticiae. [colonne1] Fulcherius nepos Airardi. Ledbertus. Rodbertus major. Rainaldus major. Gausmerus clericus. [colonne2] Odbertus cellararius. Frogerius. Arnulfus. Rainaldus Julius. Guarinus.
Notes
Bibliographie
GUILLOT (Olivier), Le comte d'Anjou et son entourage au XIe siècle, 2 vol., Paris, 1972, 1 : Etude et appendices. 2. Catalogue d'actes et index, t. 2, p. 125-126, n° 173.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1439 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1439»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1439/. Date de mise à jour : 29/03/12.