Tours, AD Indre-et-Loire, H 269 n° 8
Numéro1438
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1094(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non déterminable
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche326 mm
Largeur en haut384 mm
Largeur en bas388 mm
AuteurPaganus Aimeric de COLOMBIERS
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 de teloneo Ligeris et de justicia aquae Fontis Cari, et de donatione piscium quam cogebantur facere piscatores antequam dividerentur ipsi pisces.
l.3 Prestitimus ei scilicet quadringentos solidos denariorum, ea conventione ut res predictas de quibus faciebat nobis calumniam in pace semper haberemus,
l.4 teloneum videlicet et justiciam predictae aquae, et donatio piscium cessaret, donec redderet nobis prescriptum numerum denariorum quos ei prestitimus. Postquam
l.5 etiam reddiderit eos, res easdem non minus quietas habebimus donec constituto convenienti termino ad minus octo dierum, ad placitum inde veniamus si nos provocaverit,
l.6 hoc modo tamen ut si rationabilem causam qua impediamur tunc placitari, ei ostenderimus, colligat eam. Quod autem hanc conventionem inviolabilem nobis teneret, dedit nobis
l.7 inde fidem suam, ipse per se. Dedit et quinque fidejussores hoc pacto, ut vel unus, quilibet eorum, etiam si alii deperirent, predictam conventionem nobis ex integro servari
l.8 faceret, vel si ipsa rumperetur ab illo Pagano, is tamen fidejussor quicquid damni ibi pateremur, totum nobis restitueret. Hi autem sunt quinque fidejussores:
l.9 Rainbaldus de Columbariis, Gualterius nepos ejus, Algerius dapifer, Herveus de Monnah, Bartholomeus. Affuerunt et alii ex parte ejus sed simpliciter testes non
l.10 etiam fidejussores, Alonetus filius Alonis Gilbaldi, Andreas piscator et frater ejus Benedictus, Rotbertus Esperons, et frater ejus Raginaldus. Ex parte vero nostra,
l.11 sunt isti testes: Guinebaldus camerarius, Haimericus Bona Mater, Dainbertus, Girardus piscator, Pipardus, Ingelbertus de Carro, Arraldus
l.12 de Campiniaco, Johannes hospitalarius, Gualterius. Hanc conventionem concessit Belucia uxor Pagani in domo sua apud Columbarium castrum eorum VII idus februarii,
l.13 eodem scilicet die quo eam fecerant vir suus Paganus et domnus abbas Bernardus in domo nostra apud Fontem Karum. Hujus Belucie auctoramenti testes sunt hi:
l.14 Rainbaldus de Columbariis, Algerius de Savonariis, Durandus Muschetus armiger ejus, Otgerius assecuratus. De nostris: Gualterius de Guircia,
l.15 Hildemarus cocus, Daimbertus, Haimericus infirmarius, Josbertus frumentinus, Hugo de Monte Forti, Fulco major de Bretiniaco. De monachis:
l.16 Gausfredus de Malciaco, et Guarnerius prior obedientiȩ Fontis Kari, quos ad hoc audiendum et videndum miserat domnus abbas. Et sciendum, quod
l.17 ista Belucia spopondit se nobiscum servaturam predictam convenientiam, si vir suus Paganus prior morte preocupatus fuerit. Quod viderunt et audierunt
l.18 supradicti testes. Actum anno ab incarnatione Domini MXCIII, agentibus nobis sub domno abbate Bernardo, XI anno ordinationis ejus. Post annum
l.19 fere visum est predicto Pagano ut redderet nobis XIIII libras ex quadringentis solidis quos prediximus, id est ex viginti libris. Sed
l.20 postmodum volens in pace nobiscum esse, peciit, ut iterum sibi accomodarentur quas reddiderat, et sic renovaretur inter nos et ipsum prior, concordia.
l.21 Prestitimus igitur ipsis libras illas XIIII, ad alias sex quas nondum reddiderat, eo pacto ut in pace dimitteret nobis omnia illa quae superius
l.22 scripta sunt, insuper et vineas nostras de columbariis omnino quietas nobis et monacho nostro cui eas commendaremus dimitteret, donec illas XX libras quas
l.23 accomodabamus ei redderet nobis. Quas etiam si advicinius et propinquius futurum sancti Michaelis festum, ubi prefixus est terminus, persollveret, nos tamen sineret
l.24 habere in pace omnia illa que prenotavimus usque ad prius natale Domini post predictam festivitatem. Redditis vero nobis ab ipso denariis omnibus, tunc competenti termino
l.25 ad minus infra octo dies ex quo munuerit nos oportune, placitabimus cum eo de his quȩ ante has duas concordias nobis calumniabatur, nisi rationabile exonium
l.26 oriatur vel nobis vel ipsi in pace tenentes etiam interim omnia quȩ supra diximus. Haec concordia renovata est per manum domni Radulfi prioris, et
l.27 domni Gausberti cellararii, et domni Petri Laidet, et domni Guarnerii prioris Fontis Kari, in domo nostra quȩ est ibidem. Ut ergo firma et
l.28 inviolabilis esset, et sine fraude a sepedicto Pagano concordia hȩc teneretur, per se ipse dedit jamdictis fratribus nostris fidem suam. Preterea dedit
l.29 eosdem quos supra fidejussores per fides suas, et ipso eodemque pacto quod prelibatum est supra. Hujus concordiae testes sunt: ex monal-
l.30-chis quattuor illi quos prediximus et quintus domnus Rainaldus scriba. Ex laicis vero, cum illis quinque fidejussoribus quos prenominavimus, Girardus
l.31 de Fonte Kari, Hubertus cellararius, Arraldus de Campaniaco, Rainaldus mariscalcus, Andreas piscator, Benedictus frater ejus, Dainbertus, Hilde-
l.32-garius famulus, Haimericus famulus, Martinus Picot, Gauscelmus piscator. Et hoc sciendum quod hanc convenientiam promisit Belucia uxor,
l.33 [...20...]iare, pluribus tam monachis quam la[icis...20... si] vir ejus obiret, et hoc in domo sua Columbariis.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1438 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1438»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1438/. Date de mise à jour : 29/03/12.