Tours, AD Indre-et-Loire, H 269 n° 2
Numéro1435
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1034(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche408 mm
Hauteur à droite405 mm
Largeur en haut277 mm
Largeur en bas273 mm
AuteurEudes II, comte de BLOIS
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 sancto Martino Majoris Monasterii XLVIII arpennos pratorum quae sita sunt
l.3 in loco que vulgari sermone antiqui Mercuriolum appellare consueverunt.
l.4 Quod qualiter factum sit, ob rei affirmandam veritatem sequens sermo
l.5 declarabit. Dum isdem comes illustrissimus obtimatum constipatus
l.6 multitudine, utpote vir nobilissimus et cui maxima mundi hujus
l.7 dignitas jure consanguinitatis conpetebat gratia sua visendi receptacula
l.8 per Turonus confinium equitaret, domnus Burchardus qui pro supradictis pratis rogaturus eum
l.9 jussu domni abbatis Alberti subsequebatur, in ulmeto Fontis Cari ubi tunc ipse venebatur comitatui suo se
l.10 inmiscuit. Qui cum apud ipsum gloriosissimum comitem precem pro eisdem pratis ut sancto Martino ea
l.11 annueret fudisset, sine mora quod petebat benignissime indulsit. Quippe, qui
l.12 ad hoc animum intenderat, ut Martinum sanctissimum ejusque famulos in omnibus hono-
l.13-raret. Et quia tunc foenationis tempus instabat, memorato monacho foenum
l.14 ex eisdem pratis colligendi licentiam deposcenti non solum tribuit, sed ipsa etiam prata in ȩternum
l.15 libere et quiete sicut ipse tenuerat sancti Martini ditioni mancipavit, multis no-
l.16-bilibus qui eo tempore suo lateri inhȩrebant videntibus et audientibus, quorum hic aliqui
l.17 pro testimonio subscripti sunt.
l.18 Burcardus monachus. Guanilo thesaurarius. Hubertus de Firmitate. Hugo de Duben.
l.19 Guarinus Mala Corona. Geraldus de Foreis. Adraldus major de Columbario. Archembaldus Leschos.
Notes
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1435 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1435»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1435/. Date de mise à jour : 29/03/12.