Tours, AD Indre-et-Loire, H 239
Numéro1432
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1124(fiabilité :étude diplomatique)
LieuMarmoutier(lat :apud castrum novum in claustro Beati Martini)
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche492 mm
Hauteur à droite483 mm
Largeur en haut204 mm
Largeur en bas197 mm
AuteurRobert, seigneur de LES de ROCHES
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 a patria et proprio creatore, multas incurrimus offensiones, oportet ut juxta dominici prae-
l.3-cepti consilium qui ait faciendos esse amicos de mammona iniquitatis, et illud Danielis
l.4 consilium quo regi Nabugordonosor pervasit ut sua ȩlemosinis peccata redimeret, et nos
l.5 qui diversas pro viribus quisque suis possessiunculas de manu largitatis Domini suscepimus, pecca-
l.6-torum nostrorum ex eis indulgentiam adquiramus, per eorum utique intercessionem quibus eas misericorditer
l.7 impertimur. Quapropter ego ROTBERTUS Rupium, dominus, animȩ meȩ in futuro prospici-
l.8-ens et perpetuam ei salutem adquirere cupiens, id facilius posse fieri ȩstimavi, si de possessione
l.9 quam mihi Dominus plurimam in mundo contulerat, intercessores mihi apud Domini misericordiam prȩ-
l.10-parem ut per eorum suffragia quibus terrena mea et transitoria communicaretur, cȩlestia
l.11 et omni fine carentia bona, in futura vita reciperem. Dedi itaque vicino michi
l.12 beati Martini monasterio quod Majus appellatur, et monachis Christo ibidem die noctu-
l.13-que servientibus, in elemosinȩ beneficium, quadraginta circiter arpennos pratorum, de prata-
l.14-ria Corbonis, quorum ego ipse unacum ejusdem Majoris Monasterii venerabili tunc Willelmo abbate
l.15 metas prȩsens divisi et poni prȩcepi, ita sane ut quantumcumque infra metas illas usque ad flumen
l.16 Sithiȩ a parte meridiei contineatur, licet aliquid ultra XL illos arpennos ibi contineatur,
l.17 totum prorsus in ipsius ȩlemosinȩ meȩ dono computetur. Hanc igitur elemosinam ita ratam
l.18 et quietam et ab omni exactione immunem feci, ut propter nullam penitus discordiam quȩ
l.19 inter me sive hȩredem meum et prȩdictos monachos quacunque de causa habeatur, homines
l.20 aut etiam res alias quascunque quȩ pro fȩno pratorum illorum faciendo, servando, conducendo
l.21 mittantur, nec per me, nec per meos homines, sive alienos quos inde prohibere possim tam ego quam
l.22 hȩres meus, ullo modo violare, capere, aut etiam disturbare prȩsumamus, quin potius tam ipsa
l.23 prata, quam ea quȩ dixi universa, ab omnium hominum calumnia et infestatione in quantum
l.24 poterimus tam ego quam hȩres meus in perpetuum defendamus. Dedi praetera et conces-
l.25-si ut de bosco meo propinquiore accipiant monachi supradicti ad suam rameiam facien-
l.26-dam, ipsamque rameiam in terra mea faciant. Ut autem donum hoc meum firmius perma-
l.27-neret, accepi inde a monachis de caritate beati Martini LX solidos, et censum
l.28 annuum mihi inde retinui, scilicet IIIIor denarios de unoquoque XL tantum arpennorum
l.29 quorum est summa XIII solidi et IIII denarii, in beati Mauricii festivitate redden-
l.30-di. Quod si vel negligentia, seu oblivione, aut alio quolibet modo census ille in
l.31 ipso festivitatis die redditus non fuerit, nemo inde monachos causari poterit, sed usque
l.32 ad ejusdem festivitatis octabas reddi plane et absque causatione poterit. Erit quoque in arbitrio
l.33 et dispositione monachorum cui potius ad servandum prata ipsa commendare velint, ex quo ipsa
l.34 de custodia hominis mei auferre voluerint. Qui tamen homo meus quamdiu ea serva-
l.35-verit, singulos denarios de singulis arpennis a monachis habebit. Hoc donum sicut jam
l.36 illud feceram abbati quando prata ipsa divisimus et metas posuimus, unde testes qui tunc affuerunt
l.37 suo loco designabimus, feci ego iterum apud Rupes in domo mea, unacum filio meo Tetbaldo
l.38 qui hoc donum per quendam baculum huxeum mecum in manu Adelardi tunc cellerarii fecit et gratanter sicut superius
l.39 divisum est, concessit. Quod viderunt sive audierunt: Hubertus Gozengres, Rainaldus Alcherius,
l.40 Harpinus filius Martini, Haimo clericus meus, Vitalis de Ruiniaco, Durandus filius Galeii,
l.41 Archengerius de Rupibus, Paganus praefectus, Stephanus de Luziliaco, Rainaldus de Cantumerulȩ,
l.42 Rainaldus frumenterius, Guillelmus Atroiardus, Rainaldus Doardus, Hubertus filius Iothonis, Guito
l.43 de Rocheria, Seibardus de Coldra. De monachis: Rainaldus elemosinarius, Rainaldus notarius.
l.44 De famulis eorum: Hubertus cellararius, Petrus Burdonius, Hildemannus de Dalmeriaco, Pascherius filius
l.45 Stephani de Sarpaliaco, Hart filius Vaslini de Sartrino. Eodem die concessit hoc ipsum donum
l.46 apud castrum novum in claustro beati Martini Ganilo filius meus, ubi interfuerunt de monachis: Rai-
l.47-naldus elemosinarius, et Rainaldus notarius; de aliis: Hubertus clericus magister ejus, Hilduinus de Ma-
l.48-jori Monasterio, et Sirotus, servientes precentoris, Radulfus, filius Fulconis Arribarci, Guillelmus
l.49 Atroiardus, Stephanus de Charantiliaco, Rotbertus filius Guidonis. Hoc quoque concesserunt duo filii mei
l.50 Rotbertus et Supligius cum matre sua Maientia, in camera ejusdem Maientiȩ apud Castellionem
l.51 ubi interfuit. Rainaldus elemosinarius monachus. Bonefacius armiger meus. Savaricus. Hardreius Pellis
l.52 de Lupo. Simon de Castellione. Petrus filius Doenȩ. Ad prata metienda domnus abbas Willelmus,
l.53 Willelmus prior, Petrus bajulus, Bernardus Malus [....], Rainaldus elemosinarius, Ingelbertus Felion. De famulis:
l.54 Stephanus de Sarpaliaco, Petrus Burdonius, Arraudus de Campaniaco.
l.55 [sceau].
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1432 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1432»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1432/. Date de mise à jour : 29/03/12.