Tours, AD Indre-et-Loire, H 201 n° 4
Numéro1427
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1095(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseTours
RégionCentre
Supportparchemin
Chirographieen bas
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche153 mm
Hauteur à droite161 mm
Largeur en haut401 mm
Largeur en bas390 mm
AuteurRathier
BénéficiaireAbbaye de MARMOUTIER
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2-vire. Accepturus itaque in uxorem ex ancillis nostris quandam, sororem scilicet Landrici coqui, prius venit in capitulum nostrum et devenit servus beati Martini
l.3 et monachorum ejus id est Majoris Monasterii. Nos autem dedimus ei quandam domum nostram, quȩ fuerat Hildemari coqui, accipientes tamen inde ab eo LX solidos.
l.4 Quam domum poterit vendere ad cibum sive p[..]um emendum, si fuerit ei necesse, sed tamen prius eam offeret nobis venalem, et tunc si voluerimus ipsam emere
l.5 bene, si vero non, alicui nostrorum hominum poterit eam vendere. Qui si mortuus fuerit sine legitimo hȩrede, domus ipsa nobis remanebit ac nostra erit.
l.6 Quam si voluerit a nobis emere Petrus cognomento Barba frater predicti Raherii, nulli alii vendetur, si tamen pro ea voluerit, tantum dare quantum alius aliquis.
l.7 Quam tamen domum uxor ipsius Raherii possidebit quandiu marito supervixerit, etiam si de illo heredem non habuerit. Hujus rei testes sunt hi:
l.8 Hubertus cellararius, Landricus coqus, Petrus Barba, G[.]rardus piscator, Johannes hospitalis, Ernulfus de Ruilliaco, Sancelinus cellararius, Ansegisus
l.9 bocherius.
l.10 Actum anno ab incarnatione Domini MXCV, agentibus nobis sub domno abbate Bernardo, XIImo anno ordinationis ejus. CYROGRAPHUM.
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°1427 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1427»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1427/. Date de mise à jour : 29/03/12.