Poitiers, BM, ms. A6 (426) n° 1
Numéro1396
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1149(fiabilité :étude diplomatique)
LieuPoitiers(lat :in capitulo nostro)
DiocèseTours
RégionPoitou/Charentes
Supportparchemin
Chirographieen haut
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
AuteurSarah, abbé de SAINTE-CROIX de POITIERS
BénéficiaireHugues, prêtre de SAINTE-CROIX) - VELLECHES de POITIERS
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 ut quoniam in pace factus est locus ordinis nostri, bono pacis et concordiȩ piȩ devotionis affectu diligenter
l.3 invigilem. Eo nimirum intuitu, fratris Ugonis capellani de Vellechia cujus inpugnationem ȩcclesia Sanctae Crucis diu sustinuerat,
l.4 supplicationibus inclinata; molestias pariter et injurias nobis illatas ab illo, pro bono pacis indulsi. Quia vero beneficiorum
l.5 ȩcclesiȩ nostrȩ illum fecimus comparticipem, quia bonum nostrȩ voluntatis affectum pariter et effectum cognovit; in
l.6 posterum bona ȩcclesiȩ suo labore volens augeri. Domuum nostrarum quȩ conjunctȩ sunt ȩcclesiȩ de Vellechia, quȩ propriȩ sunt
l.7 ȩcclesiȩ nostrȩ, sibi petiit indulgeri reedificationem. Hoc videlicet pacto, ut post mortem suam, quicquid in vita sua fuerit
l.8 in domibus illis edificatum totum, quod et de jure beatȩ Radegundis quod aliorsum avolaverit, sua diligentia in curte illa de Velle-
l.9-chia conquisierit, dimidium, in jus et proprietatem ȩcclesiȩ nostrȩ cedat. Omnium et bonorum suorum mobilium dimidietatem, post
l.10 mortem suam ȩcclesiȩ nostrȩ concessit habendam in propriam, alterum vero dimidium conquisitionum quas inibi fecerit concessu
l.11 ȩcclesiȩ nostrȩ; meȩ vel ejus quȩ abbatissa substituetur dispositioni commisit. Et quoniam sacerdotalis feodi pars tercia de
l.12 jure sanctae Crucis in omnibus esse, dinoscitur; voluit ex licentia nostra in feodo sacerdotali domos edificare. Quod quia et nos
l.13 concessimus; concessit et ille, ut ab eis singulis capellanis qui in ȩcclesia illa subtituentur, quorum in usus domos edifi-
l.14-care promisit; ȩcclesiȩ sanctae Crucis LXta solidi Andegavensis monetȩ reddantur. Si quis vero capellanorum solidos illos reddere noluerit,
l.15 terciam partem omnis illius edificationis in propriam ȩcclesiȩ nostrȩ promisit habendam. Quod si magis in terra propria beatȩ
l.16 Radegundis elegerit edificare quam in feodo sacerdotali; totum illud edificatum post mortem suam ȩcclesiȩ
l.17 nostrȩ concessit habendum. Hec autem omnia ita tenenda promisit; obligata fide, manu data in manu, Willelmus prioris, beatȩ
l.18 Radegundis, obligato et fidei suȩ sponsione Berteloto de Reunda. Hujus autem pactionis sunt auctores: Willelmus prior,
l.19 Radulfus Barbat, Aimericus de Sancto Saturnino, canonici Sanctae Radegundis, et Hylarius, Umbertus et Laidetus presbiteri, et Frugerius,
l.20 et Paganus Rubates, Campionus, Hylarius Garini, Domina Palatina, Petronilla, Hermesendis, Roscia, et alii multi et multȩ.
l.21 Fuit autem hoc ita concessum et firmatum in capitulo nostro, et sigillo meo corroboratum. [sceau] MEMORIALE PACIS.
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1396 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1396»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1396/. Date de mise à jour : 29/03/12.