Poitiers, AD Vienne, C 10 n° 150

<< < / > >>

Numéro1348

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1115(fiabilité :édition)

LieuPoitiers(lat :in camera domni episcopi Petri)

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche175   mm

Largeur en bas260   mm

AuteurAthelinus Grenolia, chevalier  de  CHATELLERAULT

BénéficiaireAbbaye  de  NOUAILLE

Fac-similé

Texte

l.1 Notum sit omnibus christianis, tam presentibus quam futuris, quod Athtelinus miles de Castro Airaldi, qui
l.2 cognominatus est Grenolia, voluit dare Deo et beato Juniano Nobiliacensi aecclesiam de Columberio,
l.3 et facere commutacionem cum propinquo suo Aimaro, de alio Honore suo, pro medietate quam in eadem
l.4 aecclesia habebat, ut totam jamdicto beato Juniano dare posset, quia ejusdem beati Juniani
l.5 monasterii se et filium suum monachos fieri petebat. Abbas vero G. et alii monachi beati Juniani
l.6 donum ipsius aecclesiȩ de manu ipsius, quia laicus erat, accipere noluerunt, nisi episcopi Pictavensis ecclesiae Petri
l.7 et archidiaconi Petri Gauterii qui in eadem ȩcclesia a domno Ademaro Cursiacensi terciam partem in fevo
l.8 possidebat. Ipse vero domnus Athtelinus miles deliberata parte domni Ademari de supradicta ȩcclesia cum
l.9 abbate G. et quibusdam monachis Sancti Juniani, Stephano scilicet, et Gaufredo fratre suo qui Multones cogno-
l.10-minantur, venerunt ad domnum episcopum Petrum apud Pictavim ut supradictum donum concederet,
l.11 et jamdictam aecclesiam beato JUNIANO daret. Episcopus autem racione diligenter inquisita, sicut
l.12 miles Athtelinus petebat, ecclesiam illam beato Juniano Nobiliacensi, et monachis sibi servientibus, in perpe-
l.13-tuum possidendam concessit et dedit, ut habeant et possideant. Inde testis est idem episcopus Petrus, archidiaconus
l.14 vero Petrus Gauterii similiter quicquid in eadem aecclesia habebat, concessit et dedit, tali tenore ut tantum in vita sua
l.15 quod possidebat in eadem ȩcclesia sibi concederent monachi. Inde testis idem archidiaconus, et Willelmus, magister
l.16 scolȩ, et Athtelinus miles, et alii plures. Hec donacio facta est in camera domni episcopi Petri.

Bibliographie

MONSABERT (Dom P. de), Chartes de l'abbaye de Nouaillé : de 678 à 1200, Poitiers, Société des Archives Historiques du Poitou, 1936 (Archives historiques du Poitou, 49), p. 271-273, n° 172.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1348 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1348»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1348/. Date de mise à jour : 29/03/12.