Poitiers, AD Vienne, C 1 dossier 2 n° 3
Numéro1334
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1104(fiabilité :étude diplomatique)
Lieunon identifié
DiocèseChalon/Saône
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
AuteurHerbert, vicomte de THOUARS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-PHILIBERT de TOURNUS
Fac-similé
Texte
l.2 vicecomite Toarcensium de Vinatico villȩ Tasiaci egerit, et aliis malis consuetudinibus ipsius villȩ. Venit igitur quadam die predictus abba ad vicecomitem jamdictum Herbertum, in locum extra castrum Toarcium non multum
l.3 se positum, deprecans eum atque ostendens, quȩ pater ejus et ipse post eum peccata habebat, de terra videlicet genitricis Dei Mariȩ et sancti Philiberti de Tasiaco scilicet, quȩ nimirum terra ob eorum malas consuetudines
l.4 sive ipsorum qui se ab eis feodaliter illas tenere dicebant; seu persecutiones, prope omnino deserta erat. Quibus vicecomes auditis verisque esse recognitis, cum suis militibus aliisque suis hominibus se
l.5 consilium super his capturum dixit. Quo capto diuque deliberato, quia fieri oportebat, quod poscebat abbas, se libenter facturum respondit, seseque patremque suum tantis absolvi deprecans peccatis. Requirebat autem
l.6 prescriptus abba ex toto dimitti predictum vinaticum, sine illa retentione seu pravo ingenio, et cȩteras malas consuetudines de jamdicta villa, preter illas quȩ sub Gaufrido Pictavino extiterant, a quibus siquidem olim
l.7 vinaticum illud commutatione unius quartȩ terrȩ quȩ LXIIIIor jugeribus terrȩ terminatur, et unius jugeris prati, prorsus exclusum fuerat, sed a nequam hominibus rursum invasum erat. Quȩ autem consuetudines tempore predicti G. in supra-
l.8-dicta terra fuerint; quamplures sunt qui noscunt. Quod vero predictus abbas nunc sibi fieri ab Herberto vicecomite postulabat, jam itidem a patre ejus Aimerico vicecomite, Ardagno abbati factum fuerat, accepto sacramento pro vinatico, et
l.9 cȩteris male additis, una videlicet quarta terrȩ et I jugere prati. Quod per actum ab hominibus Deum incurantibus rursus ut jam prelibatum est, depravatum est. Unde sepedictus abbas timens ne hoc quod modo cum vicecomite facere volebat,
l.10 similiter ut jam factum erat sub patre ejus iterum quassaretur; satis multumque premonuit eum atque exoravit, ne se suosque super hoc attentos redderet, si non ipse id bona fide servaturus esset et quoscumque id si quando foret calum-
l.11-niari volentes prorsus compesceret, atque perpetim conservare faceret. Quo magis magisque astipulante, et se tota fide hoc facturum promittente quod pater suus abbati, a[...] se facturum de bono promiserat, et carta inde
l.12 facta continebat; dies qua id fieret proximus, et locus ubi Diglon dictus constituitur, qua die ab utraque parte abbatis videlicet et vicecomitis in villam Diglon convenitur. Quid plura? Abbas cartam ab Aimerico
l.13 vicecomite Ardagno abbati factam protulit, legi et ex boni audiente Herberto vicecomite, et suis, eam fecit. Quam cartam Herbertus iste libenter audiens laudavit atque concessit, faventibus suis; quorum quosdam subno-
l.14-tabimus. Itaque jam sepedictus vicecomes Herbertus vinaticum omnem et omnes consuetudines malas de terra sive villa Tasiacensi exceptis illis quȩ sub G. Pictavense sicut jamdictum est, erant beatȩ Dei genitrici Mariȩ, sanctoque
l.15 Philiberto et P. abbati ex toto dimisit, condonavit, perpetualiterque concessit. Preterea etiam quod superat quartȩ terrȩ et I jugeri prati, se ex integro restituturum fideliter promisit. Tenentes autem quartam terrȩ multum
l.16 preter eam de terra sancti celeriter preripuerunt. Hoc autem pro Dei amore, et ejus matris semper virginis Mariȩ, et incliti confessoris Philiberti, nichiloque minus pro remissione suorum et patris sui peccatorum voluntarius atque
l.17 devotus fecit. Necnon etiam pro munere quod sibi predictus abbas propterea karitative donavit, quatenus placitum istud inrevocabiliter ipse teneret ac ab aliis si qui aliquando infringere vellent, sine pravo ingenio
l.18 teneri faceret. Hoc autem donum sive placitum seu malarum refecatio consuetudinum inrefragabiliter inviolateque semper maneat; ego Herbertus vicecomes qui hoc facio cartam inde fieri laudo, quam propria manu
l.19 confirmo, signum crucis inferius faciendo, et B. abbati suisque monachis utita teneam sicut superius raciocinatum est bona fide osculum dono. Insuper Pictavensi episcopo sine ullo rancore concedo, ut si in aliquo ab his
l.20 deviavero, et emendare noluero; autem per se aut per suum me conveniat, quod nec sic quidem emendare voluero, jam inde de me et terra mea debitam faciat justiciam. Hujus vero rei testes sunt: Aimericus Sancti P. Pic-
l.21-tavensis decanus, et Largerius, et Petrus, et eidem Sancti P. archidiacones, et Arveus presbyter, et Aimericus de Tellia, et Gaufridus de Malo Leone, et Radulfus prepositus, et Bertrannus de Moncontor.
l.22 S. Petri [croix] episcopi qui hanc cartam confirmavit. S. Herberti [croix] vicecomitis.
l.23 [sceau].
Responsable
Comment citer cette notice
Acte n°1334 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1334»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1334/. Date de mise à jour : 29/03/12.