Poitiers, AD Vienne, C 12 dossier 6 n° 3

<< < / > >>

Numéro1331

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrenotice

Date1104(fiabilité :étude diplomatique)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurAmeclia  de  CALCEIA

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Notice mettant fin aux revendications d'Amedia de La Chaussée et de son fils Otbrand sur des terres de Marmoutier.

Fac-similé

Texte

l.1 Amedia de Calceia fuit signata apud Sanctum Petrum ad besolgios Losduni pro portando judicio de terra, de terrio que calumpniabat erga monacos Majoris Monasterii, et Otbrandus
l.2 filius ejus sumpsit de terra que pro Cal[...?...]cata erat, et commendaverunt eam tam ipse Otbrandus quam monachi Majoris Monasterii Martinus et Hato Gosleno juveni preposito Sancti Lauri, sed conventum esset ad por-
l.3-dam legem; convenerunt utrique ad hanc concordiam. Guerpivit ipsa et filii ejus Otbrandus et Mauricius monachis quietam mediȩtatem terrȩ que ipsa procalcaverat, et pepigit eis quod alios filios
l.4 suos faceret hanc concordiam autorizare, et monachi dimiserunt eis medietatem terrȩ, tali pacto, ut portent terragium in aream monachorum, et tradant eis unum equum ad servicium VIII dies in anno,
l.5 et reddant pastum tribus monachis, et duobus famulis de illis piscibus qui meliores in ipsa provintia invenientur ad emendum, et cibum convenientem famulis et V equis, dederunt quoque eis monachi de pre-
l.6-dicta terra XIIII operas ad censum, ubi faciant domum, et ubi pastus iste reddat, et faciendi domum usque ad primam Assumptionem sanctȩ Mariȩ. Est plegia Hugo Rigaldus, et Hubertus de Loqueio prepositus
l.7 Losduni, et si non volunt ipsi terram colere, facient eam monachi colere. Pepigit quoque predicta Ameclia monachis, quod iret ad Majus Monasterium, et portaret partem cirografi quod habebat, et ibi II
l.8 partes veteris cirografi incenderentur tunc fierent novȩ litterȩ. Horum omnium testes sunt: Bertrannus de Monconturio, Hammericus Flocellus, Morinus de Marziscio, Gaufredus de Curchaio, Rainaldus Bernoinus
l.9 Haimericus Deraiatia, Stabilis [...?...]nellus; de parte illorum: Rainerius de Petlubo, Ramnulfus de Calceia, Drogo Fetardus, Bartolomeus Facitmalum. De nostris hominibus: Acfredus Vaslinus,
l.10 Acfredus Constantius, Gosbertus Blo[ini] et Archembaldus frater ejus, Gosbertus Salvatus, Stabilis et Johannes filius ejus, Rainaldus Andegavensis, monachi qui hoc egerunt Martinus et Hazo.

Notes

1

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°1331 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°1331»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte1331/. Date de mise à jour : 29/03/12.